Alexandrini eum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur: paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset; quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque venturi essent, nullius periculi timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent.