Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe ab Alexandrea, qui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litterae cepit: nam pars quaedam fluminis Nili derivata duobus itineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diversissimo ad litus intervallo mari coniungitur. Cui loco cum appropinquare Mithridaten rex cognovisset, et transeundum ei flumen sciret, magnas adversus eum copias misit, quibus vel superari delerique Mithridaten vel sine dubio retineri posse credebat. Quem ad modum autem optabat eum vinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri. Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus victoriae societatem. Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia consuetudine nostra castris vallatis sustinuit; eum vero incaute atque insolenter succedere cos munitionibus videret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit. Quod nisi locorum notitia reliqui se texissent partimque in navis quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti essent. Qui ut paulum ab illo timore se recrearunt, adiuncti eis qui subsequebantur rursus oppugnare Mithridaten coeperunt.