Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandream eum equitibus contendit atque ea parte oppidi victor introiit quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantis deprecari censuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos natosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum, qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem sed etiam talem adventum eius felicem fuisse laetabantur.