Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia se decessisse. Armeniam minorem recepisse, quam paternis nomine iure obtinere deberet. Denique eius regni causa integra Caesari servaretur: paratum enim se facere quod is statuisset. Cn. Domitius eum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet; neque enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste cum postulare ut in Caesaris adventum res integra differetur; id enim esse integrum quod ita esset ut fuisset. His responsis datis eum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Ponto a Comanis iugum editum silvestre est, pertinens in Armeniam minorem, quo Cappadocia finitur ab Armenia cuius itineris has esse certas opportunitates vidit, quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat sumministratura.