Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse. At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam. Ita Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum vereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra revocavit. Domitius postero die propius Nicopolim accessit castraque oppido contulit. Quae dum muniunt nostri, Pharnaces aciem instruxit more suo atque instituto. In fronte enim simplici derecta acie cornua trinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabantur acie duobus dextra sinistraque intervallis simplicibus ordinibus instructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro vallo constituta.