Domitius autem, eum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut sine causa discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit: XXXVI. legionem in dextro cornu collocavit, Ponticam in sinistro, Deiotari legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen angustissimum intervallum frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis collocatis. Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.