Vatinius Brundisi eum esset, cognitis rebus quae gesta erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornifici ad auxilium provinciae ferendum evocaretur et M. Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis. Nam eum ipse paucas in portu navis longas haberet, litteras in Achaiam ad Q. Calenum misit, uti sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagrabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant, navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit. His adiunctis navibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat praesidium, adventu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit.