Eis autem temporibus quibus Caesar ad Dyrrachium Pompeium obsidebat et Palaepharsali rem feliciter gerebat Alexandreaeque eum periculo magno tum etiam maiore periculi fama dimicabat, Q. Cassius Longinus, in Hispania pro praetore provinciae ulterioris obtinendae causa relictus, sive consuetudine naturae suae sive odio quod in illam provinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi vulneratus, magnas odi sui fecerat accessiones, quod vel ex conscientia sua, eum de se mutuo sentire provinciam crederet, vel multis signis et testimoniis eorum qui difficulter odia dissimulabant animum advertere poterat, et compensare offensionem provinciae exercitus amore cupiebat. Itaque, eum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis centenis milites donavit. Multa praeterea et magna praemia singulis concedebat quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam severitatemque minuebant.