Quibus de causis accidit ut, cum Longinus imperator eadem faceret quae fecerat quaestor, similia rursus de morte eius provinciales consilia inirent. Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant. Quintam legionem novam conscribit. Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis. Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis: nec provinciae datur ulla requies.