Concurritur ad Cassium defendendum: semper enim Berones complurisque evocatos cum telis secum habere consuerat. A quibus ceteri intercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur; quo in numero fuit Calpurnius Salvianus et Manilius Tusculus. Minucius inter saxa quae iacebant in itinere fugiens opprimitur et relato domum Cassio ad eum deducitur. Racilius in proximam se domum familiaris sui conferti dum certum cognosceret confectusne Cassius esset. L. Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatio; tollitur a multitudine in tribunal, praetor appellatur. Nemo enim aut in provincia natus, ut vernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam factus provincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni provincia consenserat in odio Cassi: nam legionem XXX. et XXI. paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat Longino, quinta legio nuper ibi erat confecta.