Interim Lepidus ex citeriore provincia eum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum venit ea mente Uliam, ut sine ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret. Huic venienti sine dubitatione Marcellus se credit atque offert; Cassius contra suis se tenet praesidiis, sive eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, sive eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi esset obsequio adversarii verebatur. Ponit ad Uliam castra Lepidus neque habet a Marcello quicquam divisi. Ne pugnetur interdicit; ad exeundum Cassium invitat fidemque suam in re omni interponit. Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidve Lepido esset credendum, neque ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia, postulat uti munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur. Non tantum indutiis factis sed prope iam pace constituta opera cum complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus—si tamen in omnibus fuit Cassius: nam de huius conscientia dubitabatur—, impetum fecerunt complurisque ibi milites oppresserunt. Quod nisi celeriter indignatione et auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta.