At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur—nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem revocari—, lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit. Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueverat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret.