Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat. Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae dulcis venas habere. Quod si alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo minus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paratonio vel a dextra ab insula, quae diversae navigationes numquam uno tempore adversis ventis praecluderentur. Fugae vero nullum esse consilium non solum eis qui primam dignitatem haberent, sed ne eis quidem qui nihil praeterquam de vita cogitarent. Magno negotio impetus hostium adversos ex munitionibus sustinere: quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse. Magnam autem moram et difficultatem ascensum in navis habere, praesertim ex scaphis summam esse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum notitiam. Hos praecipue in victoria insolentis praecursuros et loca excelsiora atque aedificia occupaturos: ita fuga navibusque nostros prohibituros. Proinde eius consili obliviscerentur atque omni ratione esse vincendum cogitarent.