Qui primus caram iuueni carumque puellae eripuit iuuenem, ferreus ille fuit; durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem, uiuere et erepta coniuge qui potuit. Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro ingenio: frangit fortia corda dolor; nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri, tot mala perpessae, taedia nata meae. Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram candidaque ossa supra nigra fauilla teget, ante meum ueniat longos incompta capillos et fleat ante meum maesta Neaera rogum; sed ueniat carae matris comitata dolore: maereat haec genero, maereat illa uiro. Praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo. Illic quas mittit diues Panchaia merces Eoique Arabes, diues et Assyria, et nostri memores lacrimae fundantur eodem: sic ego componi uersus in ossa uelim. Sed tristem mortis demonstret littera causam atque haec in celebri carmina fronte notet: Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae, coniugis ereptae, causa perire fuit.