PRIMUS Burdigalae columen dicere, Minervi, alter rhetoricae Quintiliane togae. inlustres quondam quo praeceptore fuerunt Constantinopolis, Roma, dehinc patria, non equidem certans cum maiestate duarum, solo set potior nomine, quod patria: adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum, non sit Burdigalae dum cathedra inferior, mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus adiecit numero purpureisque togis; me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo teque canam de te, non ab honore meo. sive panegyricis placeat contendere libris, in Panathenaicis tu numerandus eris; seu libeat fictas ludorum evolvere lites, ancipitem palmam Quintilianus habet, dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum, non etiam luteam volveret inluviem. et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit, in te sic viguit, cedat ut ipse tibi. anne et divini bona naturalia doni adiciam, memori quam fueris animo, audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres, auribus et libris esset ut una fides? vidimus et quondam tabulae certamine longo omnes, qui fuerant, te numerasse bolos, alternis vicibus quot praecipitante rotatu fundunt excisi per cava buxa gradus: narrantem fido per singula puncta recursu, quae data, per longas quae revocata moras. nullo felle tibi mens livida, tum sale multo lingua dicax blandis et sine lite iocis, mensa nitens, quam non censoria regula culpet nec nolit Frugi Piso vocare suam: nonnumquam pollens natalibus et dape festa, non tamen angustas ut tenuaret opes. quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus, fletus es a nobis ut pater et iuvenis. Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit, vivis adhuc aevi, quod periit, meminens: sive nihil superest nec habent longa otia sensus, tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.