OFFICIUM nomenque tuum, primaeve Thalasse, parvulus audivi, vix etiam memini, qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum, aetas nil de te posterior celebrat. grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat, tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet. set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.