AETATE quamquam viceris dictos prius, Patera, fandi nobilis; tamen, quod aevo floruisti proximo iuvenisque te vidi senem, honore maestae non carebis neniae, doctor potentum rhetorum. tu Baiocassi stirpe Druidarum satus, si fama non fallit fidem, Beleni sacratum ducis e templo genus, et inde vobis nomina: tibi Paterae: sic ministros nuncupant Apollinares mystici. fratri patrique nomen a Phoebo datum natoque de Delphis tuo. doctrina nulli tanta in illo tempore cursusque tot fandi et rotae: memor, disertus, lucida facundia, canore, cultu praeditus, salibus modestus felle nullo perlitis, vini cibique abstemius, laetus, pudicus, pulcher, in senio quoque aquilae ut senectus aut equi.