DICEBAM tibi: “Galla, senescimus; effugit aetas, utere rene tuo: casta puella anus est.” sprevisti. obrepsit non intellecta senectus nec revocare potes, qui periere, dies. nunc piget et querens, quod non aut ista voluntas tunc fuit, aut non est nunc ea forma tibi. da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge da: fruar, et si non quod volo, quod volui.