UXOR, vivamus quod viximus, et teneamus nomina, quae primo sumpsimus in thalamo: nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo; quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi. Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis vincas Cumauam tu quoque Deiphoben; nos ignoremus, quid sit matura senectus. scire aevi meritum, non numerare decet.