MYTILENA ego ortus Pittacus sum Lesbius, γίνωσκε καιρὸν qui docui sententiam. set iste καιρόσ, tempus ut noris, monet et esse καιρόν, tempestivum quod vocant. Romana sic et est vox: veni in tempore.2 vester quoque iste comicus Terentius rerum omnium esse primum tempus autumat, ad Antiphilam quom venerat servus Dromo 3 nullo inpeditam, temporis servans vicem. reputate cuncti, quotiens offensam incidat, spectata cui non fuerit opportunitas. Tempus monet, ne sim molestus, plaudite.