DUX elementorum studiis viget in Latiis A et suprema notis adscribitur Argolicis fi. ητα quod Aeolidum, quodque ε praesto quod E Latium semper breve Dorica vox Ε. hoc tereti argutoque sono negat Attica gens Ο. Ω quod, et O, Graecum conpensat Romula vox O. littera sum, Iotae similis vox plena, iubens I. Cecropiis ignota notis, ferale sonans V. Pythagorae bivium, ramis pateo ambiguis Y. vocibus in Grais numquam ultima conspicior M. Zeta iacens, si surgat, erit nota, quae legitur N. Maeandrum flexusque vagos imitata vagor Ξ. dividuum Betae monosyllabon Italicum B. non formam, at vocem Deltae gero Romuleum D. hostilis quae forma iugi est, hanc efficiet Π. Ausonium si Pe scribas, ero Cecropium P, et Rho quod Graeco, mutabitur in Latium P. malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum T. spiritus hic, flatu tenuissima vivificans, H. haec tribus in Latio tantum addita nominibus, K; praevaluit post quam, Gammae vice functa prius, C, atque alium pro se titulum replicata dedit G. ansis cincta duabus erit cum lota, leges Ϡ in Latio numerus denarius, Argolicum Χ. haec gruis effigies Palamedica porrigitur Φ. Coppa fui quondam Boeotia, nunc Latium Q. furca tricornigera specie paene ultima sum Ψ.