MISI ad te Technopaegnion, inertis otii mei inutile opusculum. versiculi sunt monosyllabis coepti et monosyllabis terminati. nec hic modo stetit scrupea difficultas, sed accessit ad miseriam conectendi, ut idem monosyllabon, quod esset finis extremi versus, principium fieret insequentis, dic ergo: o mora, o poena! rem vanam quippe curavi: exigua est, et fastiditur: inconexa est et implicatur: cum sit aliquid, vel nihili deprehenditur. laboravi tamen, ut haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon. nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas observationis exclusit, ad summam, non est quod mireris: sed paucis litteris additis, est cuius miserearis neque aemulari velis, et si huc quoque descendens, maiorem molestiam capias ingenii et facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.