Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt errantes oculos effossaque protulit aurum in lucem tellus: versat manus improba furtum thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora et mentem timor altus habet, ne forte gravatum excutiat gremium secreti conscius auri: mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat atque in praeterita se totus imagine versat