Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu. Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo. At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos et viridi iunco gracilis pendebat harundo. Praeterea quae fumoso suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis: qualis in Actaea quondam fuit hospita terra, digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis Battiadae vatis mirandam tradidit aevo