Ales Phasiacis petita Colchis atque Afrae volucres placent palato, quod non sunt faciles: at albus anser et pictis anas enovata plebeium sapit. Ultimis ab oris attractus scarus atque arata Syrtis, si quid naufragio dedit, probatur: mullus iam gravis est. Amica vincit uxorem. Rosa cinnamum veretur. Quicquid quaeritur, optimum videtur.