eadem aestate qua in Thessalia haec gesta sunt ceremiam vi atque postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat diripuit. alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus. ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam cum peterent ut senatus curae haberet quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum illatum. tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent conquisitos abductosque. enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso itinere inter exteras gentes decernunt frequentes ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; nuntient ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit. legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fulvius, P. Marcius Rex. metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam. Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum ii de magistratuum cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos. quattuor nominaverunt, M. Porcium Catonem, P. Cornelium Cn. F. Scipionem, cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. bis dissensio inter duarum provinciarum legatos est orta ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus; ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt. fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes compellare; ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab et alia novi generis hominum ex Hispania legatio venit. ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent, Carteiam ad Oceanum deduci placere; qui Carteiensium latinam eam earn coloniam esse eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius, Gulussa prior in senatum introductus et quae missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo exposuit; et si qua praeterea vellent imperare classis eos magnae parandae consilium cepisse, hostem hosted aut socium habeant. hanc iniec. . . tis tantum exinde pavorem tum quoque fuga ingens facta est; et erant qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque complures eo nuntio audito in deditionem venerunt. quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit. haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat. Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur; sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque Loracinae duceret. id opus centum triginta milibus invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt causam causum excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse. indigna res senatui et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum illatum conquirique omnes, qui in servitute sint, et restitui in libertatem aequum eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum tribunus militum frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium sub idem iapydum lapydum pacatum ab se tamquam ad aliud bellum inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse et regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea quae facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare. sed indicta causa damnari absentem absentee consularem virum iniurium esse, cum is rei publicae causa absit; ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere vellent, cognita re senatum daturum operam uti nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quae patrum sententia esset. munera mitti legatis ex binis milibus aeris censuerunt; duobus fratribus regulis haec missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. Aemilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius. multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt. primi Athenienses introducti; ii se, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, frumento alerent, tamen, ne deessent officio, milesii nihil, quod alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. hoc et commemorantes discessisse se a Perseo, pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos munera omnibus in singulos binum milium aeris data. alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi. et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissae venerunt: legati Carthaginiensium id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti imperaret senatus: aeque propenso animo et ea esse. gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, legatis in singulos binum milium aeris munera missa. Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse. interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut quos milites intra praesidia regis Persei haberent eos primo quoque tempore domum revocarent. cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, ultimae necessitatis extemplo visa res, in qua ita affecto excusatio valetudinis aut ne ipsi quidem petenda visa foret aut data petenti non esset. cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates tum quae primo C. Lucretius in populares suos praetor Romanus superbe, avare, crudeliter fecisset, quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius quam fide decedant, qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Aenum incolumes esse. apud se templa omnibus ornamentis spoliata; compilataque sacrilegiis nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque aestate navalis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; versari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere. accersere in senatum Lucretium placuit, ut ceterum multo plura praesens audivit, quam in absentem iacta erant; et graviores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M'. Iuventius Talna et Cn. Aufidius. ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probis diem dixerunt. senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello quod geratur de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata quae facta a Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri litteras se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in servitutem liberi venissent, ut eos conquirendos tempore restituendosque in libertatem curaret; haec Hortensio iussu senatus scripta. munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni C. Lucretium, ubi dies quae dicta erat venit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium aeris dixerunt. comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt. in Liguribus eo anno nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit; et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit, dimisit. sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae provinciae pleraque oppida adiit. nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. suspectum tamen itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Issensium navium insulae praeerat—duo milia qui non contentus iis quas adduxerat copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex dassaretiorum consedit. haud procul inde Uscana oppidum finium imperiique decem milia civium habebat et modicum custodiae causa Cretensium praesidium. inde nuntii ad Claudium occulti veniebant, si propius copias admovisset, paratos fore, qui proderent urbem. et operae pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum spes cupiditati iis qui die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe ad quam tendebat posuit castra. quarta inde vigilia signa movit mille ferme ad praesidium castrorum relictus. incompositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem pervenerunt. crevit neglegentia postquam neminem armatum in muris viderunt. ceterum, ubi primum sub ictu Hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent. itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt; vix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt. quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit. ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos dissipates fuga colligeret, quae res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit. haec et alia haud prospere in Macedonia gesta digitio tribuno militum, qui sacrificii propter quae veriti patres ne qua maior et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum febr. creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. post diem tertium praetores sunt facti C. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito. designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. hi quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis. exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres acceperunt, consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt Italia et Macedonia. hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae intercalariae sacerdotes intra eum annum mortui sunt Livius Salinator. in locum Furii T. Manlium principio insequentis anni cum consules novi priusquam id sors cerneret, supplementi decerni ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent. alteri consuli nullus id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae si quo opus esset educerentur. tribunos iis non permissum ut consules facerent: populus creavit. sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati. hunc exercitum Macedonia maxime curam praebebat. in classem mille socii in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites. non sum nescius ab eadem neglegentia qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla ceterum et mihi vetustas res scribenti Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo conspectam et bovem feminam locutam; eam menturnis minturnis Reate imbri lapidavit. cumis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimavit. in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae duo non suscepta prodigia sunt, alterum quod in privato loco factum esset, - palmam enatam in publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio sacrificarent populusque coronatus esset. omnia censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M. hos duos censores creavit populus Romanus. cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, adversus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem invitum militem ab iis fieri. id ut ita id praetoribus magna patrum approbatione, censores, ut eam rem adiuvarent, ita in contione edixerunt: dicturos esse, ut praeter commune omnium civium tu minor annis sex et quadraginta es tuque item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio ut qui eorum in missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros. hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba insolita esset. praeter dilectum eorum quos in consules deinde sortiti provincias sunt. nam praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant. urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardiniam P. Fonteius Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus. consulum Cn. Servilio Italia, Q. Marcio Macedonia obvenit; Latinisque actis Marcius extemplo est profectus. caepione deinde referente ad senatum, quas ex novis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decrevere patres ut C. Sulpicius M. Claudius praetores ex iis quas scripsissent legionibus quas videretur consuli darent. indigne patiens praetores consulis in eligendo senatum deinde censores legerunt: M. Aemilius Lepidus princeps ab tertiis iam censoribus lectus. septem de senatu eiecti sunt. in censu accipiendo populi milites ex Macedonico exercitu, qui quam multi abessent ab signis census docuit, in provinciam redire causas de ex tui animi sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conditionis esset. saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, clientem eius appellati a private tribuni. cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque hinc quae publica vectigalia aut diem ad eius rogationem qui postquam venit eo facto avocatam postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, non parendo se in ordinem coegisset; C. Claudio non recusantibus censoribus, quominus Octobres comitiis perduellionis dicta dies. censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis positis vestem mutarunt, ut supplices plebem maxime tamen sententiam vertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum. adeo tamen ad extremum spei venit absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, eodem anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Graeciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat levatos se oneribusque achaico concilio Aegii iis dato ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; ob quae thyrrei ibi quoque inter factiones pars recusare ne quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae civitates ignominiae acciperent. iusta deprecatio haec visa. Larisam ad Hostilium proconsulem —ab eo enim missi erant —legati redierunt. Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit. Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, inexsuperabilis altitudo altitude occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se solum infestum esse Macedoniae latus quod ab Illyrico pateret cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum inde frumento complurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam prius tamen quam vim admoveret, missis qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos. erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium. Postquam nihil pacati referebant oppugnare est adortus eam earn capere conatus est. cum sine intermissione quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore ut posset morari. ceterum postquam vineas agi turresque excitari vident, nam praeterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione. itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi qui a Perseo peterent primo ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent. promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma, dein libertatem his urbe Perseus praesidio Uscanae imposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero ibi Romanis - quattuor milia autem hominum erant - praeter principes in custodiam civitatum et alioqui opportune situm et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo admoto exercitu omnes ad ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani. magno usui Carvilius Spoletinus erat in colloquiis dicendo nihil in ipsos saevitum. deinde et maiore aliquanto quam cetera iuventute et et hinc amnis Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat. haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret. quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum multitudo multitude variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit et scalis multis simul partibus impetus in urbem est factus. puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; praedae alia militum cessere. Stuberram inde victor revertens ad Gentium illyrium llyrium, exulantem apud se, et Adaeum iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque; adicerent hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, lissi rex Gentius erat. eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum haec Stuberram rettulere regi tum maxime captivos ex Illyrico vendenti. extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops impelli ad bellum poterat. ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus Uscanae et circa eam per omnia castella quae L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moveri non ausus cum in iis locis rex esset, inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu in procedere etiam in Parthinos — ii quoque obsides dare pepigerant—iussit. Ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat — missi. Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare auxilia Chaonum Thesprotorumque neque operae pretium fecit Cleua, Perseo erat, cum valido praesidio defendente. et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu Stratus validissima tum urbs Aetoliae erat cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit. tertio profectus inde, magis quia manere non poterat, quam ad Aratthum quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Aetolorum per quem ei Stratus tradebatur habuit. eo die ad finem agri Aetolici ubi prope Inachum amnem castris positis, principes, qui praesentis Archidami auctoritate compulsi regem arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum adversae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum. in tempore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum venit. satis constabat nec Popilius securior quam debebat esse inter tam mobilia ingenia erat. claves portarum custodiamque murorum suae extemplo potestatis fecit; dinarchum Aetolosque cum iuventute Stratiorum in arcem per praesidii speciem amovit. Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis colloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri aperanti aperantii eum Rex cum non Cleuas cum praesidio impigrorum iuvenum insecutus sub radicibus prope inviis montium Appius superatis angustiis in campo quem Meleona vocant stativa dierum paucorum habuit. interim Cleuas assumpto Philostrato, qui quingentos ex Macedones ad depopulationem profecti; Philostratus in palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, ibi ad mille Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum Thesprotorumque Perseus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites revocatos Cassandream, praesidio ut essent, misit. Ab Gentio eadem adferentes redierunt. nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut impensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.