PRINCIPIO veris, quod hiemem eam, qua haec M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiam—diei unius expedito iter est— Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad intentam audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset, et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis—proconsul enim ad exercitum mansit paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus. ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit. vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem complectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus comparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse? huius generis adhortatione accensis militum eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit. placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus. praetore dimisso consul menstruum frumentum castra movit; et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio aliis per Pythoum placebat via, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. restabat aliquantum viae communis; itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam. per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere in iugum Cambuniorum montium —Volustana ipsi vocant—decem milia levis armaturae iuvenum ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat—Lapathus vocatur locus—, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo circa Dium stativa habuit; deinde adeo inops consilii, interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra habebat. praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, quibus confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, posuerint. dierum, quem inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportune consedisse; quantum sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt acclinata. non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt. itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est. tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit. Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura promptissimum genus ad lacessendum certamen. congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum est; decrevissentque de summa belli, si loci itaque paucis pugnantibus cetera multitudo praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant; levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti nec aliud restabat ventum quidem erat eo ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse impigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit. inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque. progressis vixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec done traducendi eos ratio inita est. per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus quam quanta beluae in eos transverso incumbente tigno asses modico deinde infra intervallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant. solido procedebat alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur. ubi planities altera pontis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis deferebantur, donec done ad aequiorem vallem perventum est. Paulo plus septem milia eo die plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut nocte ad modicam planitiem pervenerunt; nec quam infestus postero quoque die in tam cava valle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla parte tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant. quarto ibi pedes tendebat. vallo campi lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit; et subinde per alia atque alia pavida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, duos enim saltus, per quos inde evadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tenebantur praesidiis. itaque si sua intrepidus defendens sunt enim Tempe saltus, nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit. terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis. Hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, impositum, quam vel decem armatis tueri facile est. intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios evadere hostis; quod, nisi di mentem regi ademissent, nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello cunctis aditibus Pydnam Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit. ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra movet; satisque credens in Pieria postero die progressus Agassas progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset. Perseus coactis ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse; cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset. consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naves venire—ingens enim caritas annonae ac prope inopia erat—ab invectis incerto inde quidnam agendum foret—adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat—peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam invenisse. his magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, divideret. ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii ignarum belli quae in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc tune sentiret recuperanda esse quae prius culpa amissa forent. audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam hoc flumine saeptum iter hostis inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni imminente positum. Popilius priusquam armatos muris admoveret, misit qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam vim experiri mallent. nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum tum terra marique—et classis adpulsa ab litore stabat—simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti. iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt. mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum complendi, varia spectaculorum conquirere genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum complebat. inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures apparatioribus ludis, horum inductio cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant. hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ad ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant. huic testudo similis humillimae parti cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt. id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed praetenta ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur. et consul capto iam Heracleo castra eo promovit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehendis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent. Perseus tandem a imperiis imperils suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi. Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum quod accidit, paenitentiae relinquens locum. incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem quae fuerat ad Phacum sed in re emendabili tantusque pudor regi pavoris eius fuit ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia compulit. iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro. pervastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perveniunt. ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naves. dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate irritavit. redintegrata in litore pugna est; adiuvere ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus. Ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit. finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae quam praetervecti fuerant. ibi Eumenes rex viginti tectis navibus ab Elaea profectus obvius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naves. hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream oppugnaret. Condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum eminet divisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas,quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. Ab altera parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa complenda quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset. erant in praesidio Cassandreae his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si qui inrumperent armati hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi. hostis primum admiratio cepit quidnam sibi repentinus clamor vellet. postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo qui occupasset adgredi opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, incompositos atque inordinatos fugant persequunturque ad fossam, in quam compulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope qui inter murum fossamque deprensi erant volnerantur. ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat. placuit haec parantibus iis decem huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumvecti promunturium ad Toronen classem appulerunt. eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri. inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit. sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam vergit, opportune imminens super Demetriadem. primus adventus hostium perculit incolas loci; collectis deinde ab obsidio igitur parabatur, et opera ad Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis eidem imperatum, ut si a Meliboea summovisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra moverent Romani. et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque ita a Meliboea abscessum est. Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit ut non moenia circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent. fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae. Ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem navigat; gratulatusque, Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae eam earn urbem aptissimam ratus unde exercitibus qui in Macedonia quique de Eumene rege longe diversa tradunt. si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum quod, ut iisdem castris tenderet permissum non fuerit; ne ut equites quidem Gallos quos secum adduxerat relinqueret, impetrari ab eo potuisse. Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse. dum bellum in Macedonia geritur, legati transalpini ab regulo Gallorum—Balanos ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur— Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia. gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex viginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iovis benigneque amicitiam renovare volentibus tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. prusiae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum; ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis haec regii legati. Rhodii superbe commemoratis meritis suis cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam; eam se invitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis visum sit in societatem se belli trahere, interrupisse. tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari itaque cum per quos stetisset quo minus belli finis fieret, adversus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse. ne Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem mitti; qua audita alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus compertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, et si id legatorum paulo Rhodios nunc iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros. itane tandem? ni quid Rhodii visuri sint, ipsos scire. populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat. munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt. litterae deinde recitatae Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidicis, nec sibi senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum. censores censum ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit, quae postea Sempronia appellata est. iam in exitu annus erat et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent. itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad comitia habenda veniret. senatus consultum Sulpicius et consul maturavit et comitia eo die qui dictus erat sunt perfecta. consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto praetores postero die facti Cn. Baebius Tamphilus, omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura. itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset primo quoque tempore fieri placere, ne quid his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt. consulum Aemilio Macedonia, praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Aebutius Siciliam, extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod militaris iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque et comperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus esset praeterea ut explorarent copias regias quantum possent, qua qui fideles nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortuna fidei, qui certi hostes viderentur; quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur; quid ea aestate terra marique rerum gestum in futurum consilia capi posse. senatus legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Baebius. bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel bis sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir; in cuius locum Cn. Octavius suffectus. et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos. cognitis mox quae nosci prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies. et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam sacrificio rite perfecto et se et C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut si qua parari mittique interea legationes exterarum nationum audiri posse. primi sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium navali proelio superior ea legati querentes orabant senatum ut opem regno regibusque amicis imperio Romano ea merita populi Romani in Antiochum, eam earn apud omnes reges gentesque auctoritatem esse ut, si legatos misissent qui ei nuntiarent quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent. moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt. prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse. his intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ultimis adeo expectati venerunt ut, nisi postero die senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum. Pieriam, quo processisset, regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo neque regem pugnandi potestatem facere, nec nostris vim ad cogendum esse. hiemem etiam in otio militem ali, Macedonum dici triginta milia armatorum esse. si Ap. Claudio circa Lychnidum satis validus exercitus foret, potuisse eum ad classem se ex castris profectos sociorum navalium partem morbo audisse absumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos suas abisse, et homines navibus deesse; qui sint, neque stipendium accepisse neque vestimenta habere. Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas naves, sine causa et venisse et abisse; nec animum eius regis constare satis visum. sicut omnia de Eumene dubia, ita legatis auditis tunc tune de bello referre sese L. Aemilius dixit. senatus decrevit, ut in octo crearent; creari autem neminem eo anno placere, tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum velit, eligat et ut sollemni Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn. Octavius praetor, cui classis obtigisset, in provinciam proficiscantur. additus est his tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iurisdictio erat; eum in provinciam Illyricum circa Lychnidum Ap. Claudio succedere placuit. dilectus cura C. Licinio consuli imposita. is septem equites ducentos scribere iussus et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare, quadringentos equites, et Cn. Servilio Galliam obtinenti provinciam litteras mittere ut sescentos equites conscriberet. hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in ea provincia plus quam duas legiones esse; eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites; ceteros pedites equitesque qui eorum idonei ad militandum non essent, dimitti. decem praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti equites. id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, et in classem quinque milia navalium socium sunt scripta. Licinius consul duabus legionibus obtinere provinciam iussus; eo addere sociorum decem milia peditum et sescentos equites. senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum creatus, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me imponi posse. deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse. haec partim ominari, quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset. vos quae scripsero senatui ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis, nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello, in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius. nec quid faciendum haec magna impedimenta res gerentibus sunt. neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam non sum is, Quirites, quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis itaque si quis est qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello quod gesturus sum confidat, is ne deneget operam rei publicae et in Macedoniam mecum veniat. nave, equo, tabernaculo, si quem id facere piget et sermonum satis ipsa praebet urbs; iis loquacitatem Ab hac contione Latinis, quae pridie kal. Apriles fuerunt in monte sacrificio rite perpetrate protinus inde et consul et praetor Cn. Octavius in Macedoniam profecti sunt. traditum memoriae est dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia impensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum per esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum meteone missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret. cum eodem ad pecuniam accipiendam missi sunt; et auctore Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent Parmenio et Morcus destinantur. quibus ita mandatum ut iureiurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur: duorum simul regum nomine nominee incitari Rhodios ad bellum Romanum posse. adiunctam civitatem penes quam unam tum rei navalis gloria esset nec terra nec mari spem relicturam Romanis. venientibus Illyriis Perseus ab Elpeo ibi ea quae convenerant et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pellam ad thensauros regios missis qui pecuniam acciperent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere iussi. ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo venerat, auctoribusque Dinone principibus civitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad is princeps iunctae cum Illyriis legationis datus est. eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se esse liberam civitatem et regem. singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit, Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse. si Macedoniae regnum sublatum foret, proximam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi civitates iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli, haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam compelleret Romanos aut perseverantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes. ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem captivorum redimendorum missus legatus erat; re Eumenen falsis gravioribusque criminibus onerarunt; proditor Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. Hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, Herophon quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur. res autem ita sese habuit. Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes visurus fuerit. cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare; Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello. hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare conciliandae gratia pacis nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta. in utrumque Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque ut accepti Cretam mitterentur. ubi ad pecuniae mentionem ventum erat, ibi haesitabat; et utique alteram tanti in spem Romanae pacis non recusare impensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum. ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, ibi an Pellae pecunia esset; id agere, ut partem aliquam ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam moverunt. nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia statuta aut sed et ante Genti regis veniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in vicem prolapsorum equitum vacuos capientium ad pugnam equos. hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum. venientibus his Perseus ab Elpeo ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora—Paeoniae is locus est— castra movere, principes ad se venire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant. haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium illud quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum advexisset. cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, abi renuntia ergo inquit regi nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos. haec relata regi cum essent advocato consilio cum quid omnes suasuri essent appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cladibus experta: periculosum esse tantam multitudinem quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant. apparebat omnibus quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset, numeraret? cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Thraciam, qua vicina erat viae, redierunt. quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent. ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum essent. hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit. nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus est inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque praesentia dari regi iussit; reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, parvis itineribus veherent, dein cum ad finem Macedoniae ventum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur. Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit. hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem et ab Eumene Herophon de captivis actum esse et ipsi evolgaverant et Eumenes consulem vitandae suspicionis causa certiorem fecit. Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem et Callippum praefectos classis cum quadraginta lembis—adiectae ad ut inde sparsas Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, praefectum earum, inviolatos cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat, inclusas esse, circumvectus propere ac summotis terrore hostium navibus, onerarias datis qui prosequerentur decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum nono post die ad classem iam ad Sigeum inde Subota—insula est interiecta Elaeae et Chio forte postero die quam Subota classis tenuit quinque et triginta naves, quas hippagogus vocant, ab Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent. Attalo ab Eumene mittebantur. has naves per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori esset, profectus ab iis occurrit. nihil minus credere praefecti Eumenis sed cum iam adpropinquantium adproprinquantium forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum qui propiores continentis sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum exposuissent armatos, partim in via fugientes Gallos adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam exclusos. clauserant enim Chii portas ignari, octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti; equi pars in mari fractis navibus absumpti, parti viginti eximiae equos formae cum captivis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor devehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reverti; Phanis se eos expectaturum. triduum ferme classis ad urbem stetit. Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum venissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eumenis quinqueremis invenerunt. sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes. itaque permixti Romanique et Macedones et Eumenis navales socii in Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias naves ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse insequens, parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat naves. quibus poterat Popilius aut suis sed evecti per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque venientium Gallorum. et iam cum accessissent animi Dinoni qui Persei partium erant, non benigne beligne modo responsum regibus itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem accipiendam. iam veris principium erat novique duces in provincias Gentius hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret. fama fuit Monuni, gravis deinde dempto a ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt. inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum socii erant Romanorum; itaque per praemissos Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum cum iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum quem habebat Bullinorum audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus. Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis quae in Illyrico gererentur praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea quae habebat auxilia a Parthinorum iuventute adiunctis duobus tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram. octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos. tum classis ad.... . deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum dementia in ad Scodram inde ventum est, quod eam earn sibi ceperat velut regni totius arcem sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu. duo cingunt eam earn flumina, Clausal a latere hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. mons Scordus, quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit. quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos; nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt. pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat sed, ut apparuit, falsa spe excitus Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit. primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos redit. et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci iussit. quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis; qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etlevam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium victoriae Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyriorum. hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est. quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris. nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum parvo praesidio duorum milium caetratorum. eo et Androclen praefectum mittit iussum sub ipsis navalibus castra habere. aenean mille equites et Creon Antigonensis missi oram, ut quocumque litore adplicuisse naves hostium quinque milia his profectis ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alveo transiri poterat. huic rei montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent vix diducta aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus processit, qua his satis exploratis alia quoque novavit, ubi omnibus simul pronuntiaretur quid fieret neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo quod imperatum sit alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos quid paretur scire. placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum ilium et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere quod opus facto sit sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis ad primos perferendum imperium sit. vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire ut armis utatur sed ad vigilandum ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios. scuto prae se erecto stare galeatos; deinde ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito, sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant. stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore itaque ex matutina haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem orationem: unum imperatorem in exercitu providere et consulere quid agendum sit debere, nunc per se, nunc cum iis quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. se quod sit officium imperatoris provisurum ut bene gerendae rei occasionem iis praebat: illos nihil quid Ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari didicisse. non sermonibus tantum his cum quanto adsensu neminem totis mox castris quietum videres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scuta alii loricasque ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc quae res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent. sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitaverant. multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt. itaque cum alii legatos in vincula coniciendos censerent, interim, ut appareret quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. placebat quibusdam et maxime minoribus confertis et uno agmine impetum aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur, et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat. alio spectabat mens tota cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis inproviso improvise valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse: iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi quid petatur procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat. his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito quid pararet Heracleum ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent. ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium proelium commisit; pugnatumque utrimque est levi armatura. nec gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat. descensus ripae utriusque in alveum trecentorum ferme passuum erat; medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat. ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat. meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis. sole orto postero die irritatis certamine animis etiam acrius concursum coneursum est. sed Romani non ab iis ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos perveniebant. multo pluribus eo die tertio die proelio abstinuit, degressus Perseus, quod in oculis erat.... tempus lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox appareret, sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset. nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres signum poscebant; deinde, quantum incresceret aestus, tum iam aperte primis ordinibus imperat, metarentur frontem castrorum et impedimenta constituerent. quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare; legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et tunc tune mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem ne hostem ludificatum vereri ne, si se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem vincendi amittat. Consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis: et ego inquit animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et quem ego nunc habeo, tu habebis. multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operae sit stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris. conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnae consulem, quae sibi non apparerent. Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in ita pedites equitibus cum levi armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante quam prima frons valli ac fossa perducta est, ex statione equites revocati sunt. Rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo quod castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse. itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem umbra terrae, trahere in prodigium debere. nocte Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates. clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec done luna in suam lucem emersit. postero die—tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio discessum esset, accusarent —regi prompta defensio erat, non eo solum quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel mediocris iniquitas loci efficeret, promoveri non posset. Consul ad id quod pridie praetermisisse pugnandi occasionem videbatur et locum dedisse hosti, si nocte abire vellet, tunc tune quoque per speciem immolandi terere videbatur tempus, cum luce prima ad signum propositum pugnae exeundum tertia demum hora sacrificio rite perpetrato ad consilium vocavit; atque ibi quod rei gerendae tempus esset loquendo Ioquendo et intempestive consultando videbatur quibusdam extrahere. adversus eos sermones talem "P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est. et tibi, P. Nasica, et quicumque idem quod tu nam tantum abest ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis iam omnium primum, quantum numero nos praestent neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio impedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. sed fuerimus omnes: parvum hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus? nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem quis, pro deum fidem, ita comparatus, vel iners atque imbellis, fortissimum virum non quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant, compositi suis quisque ordinibus, nobis tunc tune repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum? at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed eam earn iter praesidiis impositis, explorata circa omnia; an nihil nostri pugnaremus... ideo, cum munimentis ea saepsissent, castra sunt victori receptaculum, victo perfugium. quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt? patria altera militaris est haec sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo victi, quo his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit cum procul abessemus, quam nunc cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest? quid autem est hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt. pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novum iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam." post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset. ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. flumen erat haud magnum propius hostium castra, duae cohortes a parte Romanorum erant, marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; et aliud pro castris stativum erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina. cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona quod cum per aquam ferme genus milites miltes sequerentur, Thraces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi suorum se octingentorum Thracum ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio. . . .... movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat. intervallum, quod inter caetratos et phalanges erat, implevit legio atque aciem hostium interrupit. a tergo caetrati erant, secundam legionem L. Albinus consularis ducere adversus leucaspidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit. in dextrum cornu, unde circa fluvium commissum proelium erat, elephantos inducit et alas nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, elephantomachae elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepuleruntque laevum cornu. in medio secunda legio immissa dissipavit phalangem. neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt; si carptim adgrediendo circumagere immobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue implicantur; si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur, sicut tum adversus catervatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur; et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines suos. qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent. ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit. princeps fugae rex iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; confestim eos Cotys ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos qui in classe erant tendentes, suppliciter vitam orabant; et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt. sed cum hostiliter e facile convenit ab Romanis caesa enim ad viginti milia hominum sunt; ad sex milia, ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni; volnerati aliquanto plures sunt. quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, Perseus ad Pieriam silvam via militari frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit. simul in silvam equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta et expedita via ierant, pervenerunt. Rex ad mediam ferme noctem errore in regia Perseo, contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit. tres erant tantum cum eo fugae comites, Euander Cretensis, Neo Boeotus cum iis iam metuens ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit. secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim; sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis. consulem, cum se in castra victor recepisset, P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, is septimum decimum tunc tune annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc tune demum, recepto sospite filio, victoriae tantae gaudium consul sensit. Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam appulsam esse agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae ut praesidium adversus populatores mittat. his lectis hortatur Thracas ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos. simul elevat famam adversae pugnae: quae si vera foret, alium super alium recentes ex fuga venturos ventures fuisse. per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim venit. inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. interim Hippias et Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Beroea, hoc idem et alii deinceps metu perculsi Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent. ipse propius mare ad Pydnam castra movit. Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. pydnaei, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis qui praesidio praeerat; oppidum deditum militibus datur diripiendum. Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, contionem processit Philippum secum filium habens, ut sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent, quia ipse hiscere nequiit, multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Euandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus. horum ferocia vocem Euandri clausit. Rex inde domum Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda. Ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent concenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt. galepsum ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur. Paulus per omnes deditas civitates dimissis qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti Consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit. sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum; cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt amnes. arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur. muro urbis coniuncta procul videtur; divisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium. et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil praeter trecenta talenta quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est. per quos dies ad Peliam stativa fuerunt, legationes frequentes nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit. effusa omnis obviam