CUM transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique: Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat; nostri maris ora omnisque ferme Hispania qua in orientem vergit Scipionis ac Romanae dicionis erat. novus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum hominum numerum armasset, Scipio adversus eum M. Silanum cum decem haud amplius Silanus quantis maximis potuit itineribus—inpediebant autem et asperitates viarum eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa viam qua irent esse; laeva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra. ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et firma esse; illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent. ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit. tria milia ferme aberat cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca et obsiti virgultis tegebant Ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet. interim tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt. mille passuum aberant cum a hoste bhoste conspecti sunt trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum advehitur. Erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legionem—et id ferme roboris erat—in prima acie locat; ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit. cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est. ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et haud baud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur. quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur. duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis qui postremi iam profligato proelio advenerant vivus capitur. Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt; peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi, si nihil eam ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam adversus Hasdrubalem pergit. Poenus cum castra tum ceterum, quoad continuisset exercitum, Scipio, ubi animadvertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter. ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille sita in Maesessum finibus est, Bastetanae ea arx fuerat Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe prima pars cum adorta oppugnare est, etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur. quod ubi animadvertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obvii passim caederentur; itaque id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata. et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur additum erat et triariorum equiti praesidium; legionarii ceteras partis urbis pervadunt. direptione et caede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum ingentem turbam captivorum prae se agentes fecerunt. Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat verborum honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset, quia et hiems instabat, ut nec temptare Gades nec disiectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit; dimissisque in hiberna legionibus, L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis ipse Tarraconem concessit. eodem anno classis Romana cum M. Valerio Laevino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt. repetentibus Siciliam classis Punica—septuaginta erant longae naves—occurrit; septemdecim terra marique victor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit. tuto principio aestatis eius qua haec sunt gesta et Philippus ut, seu terra seu mari obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit. undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur. nec Acarnanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris terrebat. hi omnes suis quisque urbibus quae pericula terra marique portenderentur ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros. boeoti quidem et interiores Graeciae vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit pollicitus, prout tempus ac res sineret, omnibus laturum se auxilium. In praesentia quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum. polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltatis haud dissimilis est-Chalcidem mittit; additi quingenti ipse Scotussam est profectus, eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit. eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli venturum. hunc conventum ut turbaret subito adventu, et concilio quidem dimisso Ibi exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem sese recipit. inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit qui loca alta eligerent unde editi ignes apparerent; ipse in Tisaeo—mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi—speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est. ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent. quadriduo post quam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt. id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est. duas arces urbs habet, unam imminentem mari, altera urbis media cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum, egregium propugnaculum, Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis. cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritumae arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; et ibi positi erant qui fores portae obicerent. ita exclusi in medio caeduntur capiunturque. Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit nec fuga effuse petita, nec pertinaciter proelio inito. eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit, ipse ad Attalum se recepit. Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus victrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem eventus respondit. ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi praebuerit; nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc ita nec nocte nec die quies navibus datur. cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis—emporium id est urbis Opuntiorum Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant, sed serius Platoris fraude ex specula elati; et inpari maritumis ita res re nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. igitur Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur. concesserat eam earn regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. cum adeoque improvisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent. compositis circa Opuntem rebus Thronium et Attalus primo Oreum se recepit et Sulpicius Aeginam classem recepit, haud maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Thronium cepit. incolebant urbem eam earn profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, tum ab Thronio, sicut paulo inde Elatiam, iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis, venit. ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur— adfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque—, nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse. praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis—se neque causam eius paci facturum—cum expedite agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. et iam cum Heraeam venisset, audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, paucis ante diebus inde Oxeas Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam. In concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore sed vix Sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. Sed non semper felicem esse fugam, nec pro difficili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum hostibus quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium satis probabant, restituit. inde navibus acceptis ab Achaeis—erant autem tres quadriremes et biremes totidem—Anticyram traiecit. inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos, ut adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium haud fefellit Aetolos; nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in silvas montesque refugit; pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa. cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso, cum Corinthum petisset, pedestris inde copias per Boeotiam terra duci iussit. ipse ab Cenchreis praeter terram Atticam inde conlaudata fide ac virtute, quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam quam Oritanorum atque ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium, quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se 1 2 auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt. id modo in decreto interfuit quod M. Livi exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia iusserunt. inter consules ita per litteras convenit ut, quem ad modum uno animo rem publicam gessissent, ita, quamquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad urbem accederent; Praeneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita evenit ut eodem die ambo Praeneste venirent. inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere. non salutabant modo universi circumfusi, contingere In senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter feliciterque se vero ea quae postularent decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui quantum merito anteibat, tantum honore 12 conlegae cesserat, gloriam auxit. illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis ita unum consulem pro utraque parte Italiae adversus duos exercitus, nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque exstinctum esse? itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis; uno equo per urbem verum triumphum vehi, Neronemque, etiam si pedes incedat, vel parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. pecuniae militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad exercitum redisset. notatum est equites L. Veturium et etQ. Caecilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proxumum annum crearent; adiecisse equitum praerogativae auctoritatem consules postero die in contione quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent commemorantes. cum comitiorum tempus adpeteret et per a M. Livio dictatore creati consules L. Veturius Q. Caecilius, is ipse qui tum erat magister equitum. inde praetorum comitia habita; creati C. Servilius M. Caecilius Metellus Ti. Claudius Asellus Q. Mamilius Turrinus, qui tum aedilis plebis erat. comitiis perfectis dictator magistratu abdicato dimissoque exercitu in Etruriam provinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas qui Etruscorum Umbrorumve populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub adventum haec eo anno domi militiaeque gesta. ludi Romani ter toti instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ser. Cornelio Lentulo; item ludi plebeii semel toti instaurati ab aedilibus plebis M. Pomponio Mathone et Q. Mamilio Turrino. tertio decimo anno Punici belli, L. Veturio praetores exinde sortiti sunt M. Caecilius Metellus urbanam, Q. Mamilius peregrinam, C. exercitus ita divisi: consulum alteri quem C. Claudius prioris anni consul, alteri quem Q. Claudius propraetor—eae binae legiones erant—habuissent in Etruria duas volonum legiones legionesa C. Terentio propraetore M. Livius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet; et Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius praetor C. Servilio cum Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius tenuerat, Sicilia tuenda data. ex Sardinia vetus exercitus, cui A. Hostilius praefuerat, deportatus; novam legionem quam Ti. Claudius traiceret secum consules conscripserunt. Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est. M. Valerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritumae orae praefuerat, triginta navibus C. Servilio praetori traditis urbem arbem iussus. In civitate tanto discrimine belli sollicita, cum omnium secundorum adversorumque causas in deos verterent, multa prodigia nuntiabantur: Tarracinae Iovis aedem, Satrici Matris Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam; et bos in agro Romano locutus, et ara Neptuni multo manasse sudore prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habere; ea ex senatus consulto facta. plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Vestae exstinctus, caesaque flagro est Vestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis. id quamquam nihil portendentibus deis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Vestae haberi placuit. priusquam proficiscerentur consules ad bellum, moniti metu in agris habitari; minime Sed res haudquaquam erat populo facilis, et Magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit. moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati, querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se urbes, agrum vastum ac desertum habere. Mamilio praetori mandatum ut colonias ab hoste tueretur; consules ex senatus consulto edixerunt ut qui cives Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in colonias reverterentur. principio deinde veris et ipsi ad bellum profecti sunt. Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Veturius a Q. Claudio propraetore accepit novisque militibus quos ipse conscripserat supplevit. In Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. Maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta evasere. inde Lucanos profecti; ea sine certamine tota gens in cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani: tantam inesse vim, etsi omnia alia circa eum ruerent, in uno illo duce censebant. ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, quippe qui, cum alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deessent, post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis reposita victoriae fuerat, deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile nullum motum in castris factum? nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui, ut omnis coleretur, exiguus tamen tanto alendo exercitui tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per nec ab domo quicquam mittebatur de Hispania retinenda sollicitis, tamquam omnia prospera in Italia essent. In Hispania disparem autem quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis. itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demur aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est. Ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, adiuvante Magone Hamilcaris filio, dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armavit. De equestribus copiis ferme inter auctores convenit; peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt. Ibi super campos patentes duo duces Scipio, cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus tantae se fore neque in iis tamen tantum virium ponendum ut mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque, magnum momentum facerent, praemisso Silano ad Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui accolunt viam modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit. eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et quingenti equites. inde ad Baeculam urbem progressus Castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum ei promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt. cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit. Sed cum ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere iussi plures usque et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim, qua cuique proximum fuit, in fugam effunduntur. et quamquam eo proelio aliquantum et ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere. Sed utraque:: acies hoc idem per dies aliquot factum. prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat; ab neutra parte procursum telumve missum aut vox ulla orta. mediam aciem hinc hine Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant—erant autem utrisque iam hoc in utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent pugnaturos; medias acies, Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. Scipio ubi hoc obstinate credi tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati et vixdum satis certa luce equitatum omnem cum levi armatura in stationes Punicas immisit; inde praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat, sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam, in medium acceptam divisamque in partes duas, in subsidiis post cornua locat. inde, ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos—ea media acies fuit— presso gradu incedere iubet; ipse e et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent. ita diductis cornibus cum Sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. et iam conflixerant cornua, cum quod roboris in hostium acie cornua ancipiti proelio urgebantur: eques levisque armatura ac et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba et procedente iam die vires etiam exire. et ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna, ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent. itaque steterunt scutis innixi. iam fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen servantes, haud secus quam si imperio ducis cederet Sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum, si modice se reciperent, clamitans, tamen vincente metu verecundiam, cum proximus quisque hostem caderet, ac primo consistere compelluntur. nec procul vallo Romanus aberat, Carthaginienses, quamquam fessos labore ac volneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat, tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese, quando in armis parum praesidii foret, defensuri. Sed transitio sociorum fuga ut tutior mora videretur fecit. principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est; is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano. et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra movet. Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet; adeoque citato agmine ducti sunt ut, si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint; ducibus Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo eques levisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque; sed inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit; ceteri caesi captique. Castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt, atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus esset, Sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse navibus accitis Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulorum civitatiumque cognoscendis, ut praemia ad veram meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit. post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia non tam evidenti eo Mago inde remissis ab Hasdrubale navibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam haud multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit. L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus. et iam Africam magnamque Carthaginem et in—suum decus nomenque velut consummatam eius belli gloriam spectabat. itaque Masaesuliorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Nova Carthago est spectant. foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat; quod haud gravius ei sanctiusque quam volgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit. quibus barbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis ita Laelius in id modo fide ab rege accepta, tutum adventum adventurn fore, ad Scipionem redit. magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam aliter non ad praesidium Hispaniae relictis, ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine plurimum plurumum remis, interdum et leni adiuvante forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, ancoris positis terrae adplicaret naves, cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus, priusquam portum intrarent, possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt. percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt. magnificumque id Syphaci—nec erat aliter—visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse. utrumque in hospitium invitat; et Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit; cenatumque simul apud regem est; eodem tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit. mirabiliorem nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate; eam earn artem illi viro ad conciliandos animos esse. itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia novae dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit. Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. Castulo, cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat In eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito magis quam utiliter saevitum foret; tunc tune iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere clausae erant portae omniaque instructa et parata ad hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas esse. venisse ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex et meminerant et admonebant alii alios erigeret et adfligeret victorem, an postmodo, cremata igitur non militaris modo aetas aut viri tantum, sed feminae puerique super non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnibus accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret. id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot iam subierat haud mediocri periculo moenia, cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus, scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera parte Laelius institit. tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus arx etiam ab ea parte qua transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt. sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent, primi insequentes inde decurrunt cum clamore in urbem iam captam ab Romanis. tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros; usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit. ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt; adeo vestigia quoque urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem non Hispani modo convenae, sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. Sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit. his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat; quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano prodit. mitior ea victoria fuit; nec tantundem noxae admissum erat, et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio. Marcius inde in barbaros, si qui nondum perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos missus. Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit. gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti virtutis ostendendum, alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant, pacto neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis quam Ibem vocabant ambigentes, ferro se certaturos professi sunt. corbis maior erat aetate; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumve quam Martem se iudicem habituros esse. robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. Maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi apparatu. res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit. Astapa urbs erat, nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent. magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant. ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt. locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent. super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt ut, donec donee incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae cariora fortunis essent servarent; si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros; illos se ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea quae peritura forent his adhortationibus exsecratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset. inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt. neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus quam ut perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. acrior impetu atque animis quam compositior ullo ordine itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset. Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede suppressit. conatus paulo post ultro inferre pedem, ut multitudo multitude armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit. atque haec tamen caedes ab impetu foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque iam caedi perpetratae victores Romani supervenerunt. ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt; dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis victorem per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt pollicentes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse. Mago ibi ex fuga substiterat, navibusque in Oceano collectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Laelius cum Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad id quisque quod audierat insita hominibus apparuitque quantam excitatura molem vera fuisset clades, cum vanus rumor tantas procellas excivisset. non socii in fide, non exercitus in officio mansit. Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus-Lacetani autem erant—et iuventute Celtiberorum excita agrum civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus. octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt inpositum. motae autem eorum mentes sunt non tum tur primum cum de vita imperatoris dubii rumores ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi? flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos tribunes iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant. omnia libidine ac licentia militum, nihil institute ac forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea re contagione furoris haud expertes seditionis et ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro ipsi erupit deinde seditio,. postquam reprehendere atque inprobare tribunos ea quae fierent et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. fugatis itaque e principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est. qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam. summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi; neque eis mors Scipionis falso credita obcaecabat animos, sub cuius volgatam mox in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus, cum omnia omnes auderent, minus insignia fore quae ipsi fecissent. cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam funeris exspectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor, tum et subtrahente se quoque, ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem videri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro vana imagine imperil quod gererent veram iustamque mox in se versuram potestatem horrebant. stupente ad quorum primum adventum exasperati animi; mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt. circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur percunctantes magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes. volgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et, cum eodem tempore quo scelus Iliturgitanorum exstitisset post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non esse. talia querentes insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et Scipionem bellis adsuetum, ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res, ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet. In praesentia, ut coepisset,leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; et tranquillam seditionem iam nec iam erat aut civis aut externus cum quo furorem suum consociarent. omnia circumspectantes consilia suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam,—ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda. illa dubitatio erat, singulaene cohortes an universi ad inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire. per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis— erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta—animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset. vicit sententia lenior ut, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse. consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur. tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines benigno voltu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque haud procul iam Carthagine aberant cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo ipsi futuri in potestate eius essent. sub occasum excepti sermonibus de industria compositis—laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent—corpora curant. ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis, per idoneos homines perducti in hospitia, comprensi ac vincti sunt. vigilia quarta impedimenta exercitus cuius vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt. simul et imperator in tribunal escendit tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. sedit tacitus paulisper, donec donee nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse. tum silentio per praeconem facto ita coepit: " numquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi, non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis; apud vos quem ad modum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. cives? qui a patria vestra descistis. An milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? Corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta, dicta, consilia, animos hostium video. quid enim vos, nisi quod Ilergetes et et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis. negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse; libenter credam negantibus; nec enim ea sunt commissa quae, volgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint. " invitus ea tamquam volnera attingo; sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia, In castris en meis—quantum opinio non Sed multitudo multitude omnis sicut natura maris per se inmobilis est, at qui mihi ne hodie quidem scire videmini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia sub quibus militatis, imperii imperil maiestatem ausi sitis. " De me ipso taceo—temere potius quam avide credideritis, is denique ego sim, cuius imperii imperil taedere exercitum minime mirandum sit—: patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo In praetorio tetenderunt Albius et Atrius, classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt. lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis: hoc est portentum quod nullis hostiis, nullis supplicationibus sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt " atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit scire velim. Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit; propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt. Sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt; vos cum Mandonio et Indibili et illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis " Sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis vestris; viam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi volo. mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, amolior et amoveo nomen meum; nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim: quid? si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato deis auctoribus in aeternum conditam huic fragili Flaminio, Paulo, Graccho, vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis. et sic loquor tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint: M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, vindices maiestatis imperii imperil deessent? utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam, contra cives vestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis? quam ob noxam patriae? coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit; revocavit tamen a publico parricidio privata pietas: vos qui dolor, quae ira incitavit? stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset? insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit. horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint: non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam: et me ea quae fecistis pati aequum censetis; Sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile vos obliviscamini eorum quam ego obliviscar! itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo. Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt. vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum, sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; praeconis audita nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur. deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae,sed ne gemitus quidem exaudiretur. tracti inde de medio omnes, hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit. per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno, praefectus Magonis, missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit. castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parte militum inter tumultum captorum castrorum, quibusdam etiam in fuga amissis, palatos persequente equite, cum paucis ipse effugit. dum haec ad Baetim fluvium geruntur, Laelius interim freto in Oceanum evectus ad Carteiam classe accessit. urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. Gades sine Sed Adherbal coniuratis in quinqueremem inpositis, praemissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur. iam fretum intrabat quinqueremis cum Laelius et ipse in quinqueremi ex Poenus in re subita parumper incertus trepidavit ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit; iam enim sub ictu teli erant, et undique instabant hostes. aestus quoque arbitrium moderandi naves ademerat. neque erat navali pugna una natura freti aestusque totius certaminis potens suis, alienis navibus nequiquam remigio in contrarium tendentes invehebat; et retro intortam victoribus inlatam, et sequentem, si in iam isam in ipsa pugna haec, cum infesto cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pondere tenacior, seu pluribus remorum ordinibus scindentibus vertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius praelata impetu lateris alterius remos detersit; ceterasque quas indepta esset mulcasset, ni cum reliquis quinque navibus Adherbal velis in Africam transmisisset. Laelius victor Carteiam revectus, auditis quae acta Gadibus erant—patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua venissent—nuntiis ad L. Marcium missis, nisi si ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra marique ancipiti metu nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem civilem in castris Romanis, simul defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortentur Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, dum quidnam de seditione statueretur scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse. postquam volgata est atrocitas supplicii, suam quoque noxam pari poena aestimatam rati, vocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis, in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis stativa habuerant, cum viginti milibus peditum, duobus milibus Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum voltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus, nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id scelus quo civilem tum se haud secus quam viscera secantem sua cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam; nunc laeto et erecto animo anino ad caedem Ilergetum ire. non enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum -societate iunctos esse; eam earn quae sola fuerit fidei atque amicitiae In exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam ear provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus. scipionum nomini auspiciisque triumphum triumphurn deducere velit, quos consulatum petenti, velut si omnium communis agatur honos, adfuturos speret. quod ad expeditionem Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum; quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse, sed primum ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset. proinde deis bene iuvantibus sequerentur, non tam ad bellum gerendum—neque enim cum pari hoste certamen esse—quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas. ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem posterum iubet, profectusque decumis castris pervenit ad Hiberum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra. Campus ante montibus circa saeptus erat. In eam vallem Scipio cum pecora, rapta pleraque ex ipsorum velites subsidio misit, a quibus ubi per procursationem commissa pugna esset, Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet. mons opportune prominens equitum insidias texit, nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in conspecta procul pecora, velites in Hispanos praeda occupatos incurrere. primo missilibus territavere;. deinde missis levibus telis, quae inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant, et conlato neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, ira magis accensa adverso proelio barbaris est quam imminuti animi. itaque ne perculsi non capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est, valles; duae ferme peditum partes et Scipio, pro se esse loci angustias ratus, et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur, et quod in eum locum detracta hostium acies esset qui non omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum; equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio, et hosti quem cum pedite deduxisset inutilem fore. itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit ipse omnia signa peditum in hostes vertit; quattuor cohortes in fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat. moram pugnandi nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab neque ante circumductos sensere quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere. ita duo diversa Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte—iam enim stratae pedestres copiae erant—nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit qui in valle pugnaverunt. tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit. inter eos et reguli ipsi fugerunt, priusquam tota circumveniretur acies inter tumultum elapsi. Castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. Romani sociique ad mille et Minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum. Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint. suam quidem et fratris et reliquorum popularium eam earn condicionem esse ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut servati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant. antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius; nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia victoris spem positam mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. Scipio multis invectus in praesentem Mandonium absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani beneficio. ceterum se neque arma iis adempturum solutos animos—neque se obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, utramque fortunam ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset. ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque eius dextra fidem sancire; ea tum tur itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni fuit. Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Magonem transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. duos pro ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; ceterum maior praesentis veneratio cepit, et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventae faciebat. prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. ex. eo tempore adfirmat eam earn se quaesisse occasionem quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit. cupere se illi populoque Romano operam navare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam. id se, etiamsi iam pridem vellet, minus praestare in Hispania, aliena atque ignota terra, si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbrevis aevi Carthaginem esse. laetus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animi prae se ferret. fide Masinissa permissu Romanorum, ne sine causa traiecisse in continentem videretur, populatus proximos agros Gades rediit. Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos eius sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine est iubere senatum ut classem quam Gadibus haberet in Italiam traiceret; conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuventute coniungeret se ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni advecta est, et ipse quantam potuit potuita Gaditanis exegit, non aerario modo eorum sed etiam templis spoliatis, et privatim omnibus coactis aurum argentumque in publicum conferre. cum praeterveheretur Hispaniae oram, haud procul Carthagine Nova expositis in terram militibus proximos depopulatur Ibi cum interdiu milites in navibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri qua capta Carthago ab Romanis fuerat, ducit, nec praesidio satis valido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos. ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium adventum adtulerant, et visa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat. itaque instructi armatique intra portam ad stagnum ac mare versam continebantur. ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus cum multa caede persequuntur; nec, nisi naves litori adpulsae trepidos accepissent, superfuisset fugae aut pugnae quisquam. In ipsis quoque trepidatum navibus est, dum, ne hostes cum suis simul inrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo mora esset, praecidunt; multique adnantes navibus, incerto prae tenebris quid aut peterent aut vitarent, foede interierunt. postero die cum classis inde retro ad Oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingenti Mago cum Gades repetisset, exclusus infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit. inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti— Poeni tum tur eam eamn incolebant—traiecit. itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data. quorum fiducia Poenus in Baliares insulas—quinquaginta inde milia absunt—tramisit. duae sunt Baliares insulae, ceterum haud secus quam si Romani eam earn insulam incolerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut In minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, viris armis haud baud aeque validam. itaque egressi navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur. haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino propraetoribus et senatu extra urbem dato in aede Bellonae quas res in Hispania gessisset disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus vi cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset; adversus quattuor se imperatores, quattuor victores exercitus in Hispaniam isse; neminem Carthaginiensem in iis terris reliquisse. ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia neminem ad eam earn diem triumphasse qui sine magistratu res gessisset constabat. senatu misso urbem est ingressus, argentique prae se in aerarium tulit comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriaeque omnes ingenti favore P. Cornelium Scipionem ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est. convenerant undique non suffragandi modo, sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum, cum centum bubus votis in Hispania Iovi sacrificaret; spondebantque sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id quod instaret P. Cornelium finiturum, atque uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse; Africamque ei, perinde ac debellatum in Italia foret, provinciam destinabant. praetoria inde comitia habita. creati duo qui tum aediles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octavius, et ex privatis Cn. quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius extra sortem, concedente collega, quia sacrorum cura tum praetoriae provinciae in sortem coniectae. urbana Cn. Servilio obtigit, Ariminum—ita Galliam appellabant—Sp. Lucretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octavio Sardinia. senatus in Capitolio habitus. Ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est ut, quos ludos inter seditionem militarem in Hispania vovisset, ex ea pecunia quam ipse in aerarium detulisset faceret. tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu: " etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non paeniteat. bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas P. et Cn. Cornelii, ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent facere. iam omnium primum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam cives nostros venum datos dimissis qui conquirerent, ex servitute in cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam " tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus—nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse—cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur, quia consulem consuler declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit; postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi ineolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis, sed deletam urbem cernimus eorum quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum, quod ita res per hos Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre. id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videtur, senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore; suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quaeque alia eis locus inde lautiaque legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos legationes deinde ceterae in senatum introductae et petentibus Saguntinis ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter acciperent. tum de re publica, de exercitibus scribendis, de provinciis relatum. cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum, sed ad finiendum diceret se consulem declaratum esse, neque aliter id Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: " scio multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem qui tamquam de integra re de Africa provincia sententiam dixerit. ego autem primum illud ignoro, quem ad modum certa iam nec nee senatus censuit in hunc annum provinciam esse nec populus iussit. deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse: unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne alterius, obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis. a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae vindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. quae enim mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo aequalis sit? me dictatorem, cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem, recusantem nemo aut in senatu aut apud rebus quam verbis adsequi malui ut qui aliorum nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque aemulationem videlicet ut mihi iam vivendo, non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, Africa provincia decernatur. cum ea gloria quae parta est vivendum atque moriendum est. vincere ego prohibui Hannibalem, ut a vobis quorum vigent nunc vires etiam vinci posset. " illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam. quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset ex quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit? nisi aut Hamilcar Hannibali dux est praeferundus aut illud bellum huic, aut victoria illa maior ab Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? ne tu quidem, etsi magis partam " nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse qui aliud bellum maluerit. quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, hoc et natura prius est, tua cum defenderis, aliena ire oppugnatum. pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo, illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum tur causa etiam insequentis fuerit. nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest, praeterquam quod unde classes tueamur, unde quid? Si—quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt—victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? quid quod in Africa quoque Mars communis belli erit? domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint, ubi per aliquot annos maxumis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestraeque familiae fecerant. dies me deficiat, si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare velim. Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt. " externa et nimis antiqua repeto. Africa eadem ista et M. Atilius, insigne utriusque fortunae exemplum, nobis documento sint. ne tibi, P. Corneli, cum ex alto Africam conspexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae videbuntur. quid pacato mari mar praeter ab Tarracone deinde iter per praesidia Romana; circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum, si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par; oppugnata per summum otium Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defendente; cetera—neque ea elevo—nullo tamen modo Africo bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus, non civitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non quacumque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta. "An Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat. non hostes patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi socii fraude circumvenerunt; nec tibi ipsi a Magone et Hasdrubale, hostium ducibus, quantum ab Indibili Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentis nunc illos aemulatio inter se aliter eidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent, cum euntes in proelium pavida prosequetur coniunx et parvi liberi occursabunt. " quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint? nempe in eodem terrore erimus in quo nuper fuimus, cum Hasdrubal in Italiam transcendit, quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti. victum a te dices; eo quidem minus vellem—et id tua, non rei publicae solum causa— patere nos omnia quae prospera tibi ac populi Romani imperio evenere tuo consilio adsignare, adversa casibus incertis belli et fortunae delegare: quo melior fortiorque es, eo magis talem praesidem sibi patria non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe qui prae te feras eam earn tibi causam traiciendi in Africam sive hic igitur utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo conlegaeque tui ne Claudius quidem et Livius consules tam recenti exemplo quantum id intersit documento sunt? quid? Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii, frustra iam diu poscentem ab domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem armis virisque faciet? quod istud consilium est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et tam diuturna ac gravi militia fessum pugnandum sit? quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit reputa. ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret, in sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege, sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti. ego cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inveterata "Et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse; cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare quam ea suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est. Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab Sic senem se perfunctumque et me infra aetatem- fili etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum vitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. Maximo cuique id accidere animo certum habeo ut se non cum praesentibus modo, sed cum omnis aevi claris viris comparent. equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed—bona venia tua dixerim—si possim, etiam exsuperare. illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem; id enim non eorum modo quibus inviderimus, sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum sit. " commemoravit quantum essem periculi aditurus, si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus vicem videretur sollicitus. unde haec repente cura de me cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato quid ita tum tur nemo aetatem meam, vim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? An maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt? An aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est? An cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saevas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas, tam hercule quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare quae nunc retinendi mei causa, ut terribilia eadem videantur, verbis extolluntur. " negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello, non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista Regulo BRegulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit at etiam Athenienses audiendi sunt, temere in Siciliam omisso domi bello transgressi. cur ergo, quoniam Graecas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum unde venerat refers? " Sed quid ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est? maius praesentiusve ullum exemplum esse quam Hannibal potest? multum interest alienos populari fines an tuos uri et exscindi videas; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti. ad hoc maior ignotarum rerum est terror; bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines aspicias. non speraverat Hannibal fore ut tot in Italia populi quot defecerunt ad hoc nos, etiam deserti ab sociis, viribus nostris, milite Romano stetimus; Carthaginiensi nihil civilis roboris est, mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissima fidei mutandae ingenia. hic modo nihil morae sit, una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem laetiores et frequentiores ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis. has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste violati testes, Syphax et Masinissa reges, quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim. " multa quae nunc ex intervallo non apparent bellum aperiet. id habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem; sed illum ego potius traham quam ille me retineat. In sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella. ne quid interim, dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia Hannibal, potuisti praestare, hoc vide si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem dignitatemr populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam, sed ad inferenda etiam Africae arma videri nobis animum esse, nec hoc credi volgarique, quod Hannibal ausus sit neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum, cum de Sicilia certaretur, totiens Africam ab requiescat aliquando vexata tam diu Italia; uratur evasteturque in vicem Africa. Castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus. Africa sit reliqui belli sedes; illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur. quae ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et provincias de quibus agitur dixisse satis est; illa longa oratio nec ad vos pertinens sit, si, quemadmodum Q. Fabius meas res gestas in Hispania elevavit, sic ego neutrum faciam, patres conscripti, et, si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem vicero. ita et vixi et gessi res ut tacitus ea opinione quam vestra sponte conceptam animis haberetis facile contentus essem." Minus aequis animis auditus est Scipio, quia volgatum erat, si apud senatum non obtinuisset ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fulvius: non ego ignarus quid responsurus facturusve esses quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te itaque a vobis, tribuni plebis, postulo inquit ut sententiam mihi ideo non dicenti quod, etsi inde altercatio orta, cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco senator tribuni ita si consul senatui de provinciis permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere auxilio erimus. consul diem ad conloquendum cum conlega petit; postero die permissum senatui est. provinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves quas C. Servilius superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset. et ceteris, praeter consules praetoresque, Q. Caecilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret. ludi deinde Scipionis magna frequentia et favore legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, quia inpensae negaverat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet. etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos; perusini Clusini Rusellani abietem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum; abiete et umbriae populi marsi Paeligni Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt. camertes cum aequo foedere cum Romanis essent, cohortem armatam sescentorum hominum miserunt. triginta navium carinae, viginti quinqueremes, decem quadriremes quadriiremes, cum essent positae, ipse ita institit operi ut die quadragesimo quinto quam ex silvis detracta materia erat naves instructae armataeque in aquam deductae sint. profectus in Siciliam est triginta navibus longis, voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis. et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit. ex iis eum sibi sumpsit quem L. Veturius consul habuerat; Metello ut, quibus praefuisset legionibus, iis praeesset, et praetores diversi in provincias profecti. et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a Fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi, indicio quoque permisso qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum, quantae pecuniae ager indicatus esset pars decuma. et Cn. Servilio eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat hibemarat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, duo ferme equitum traiecit, Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit. Ingauni - Ligurum ea gens est—bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis. igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies ad famam faama nominis eius Gallis undique confluentibus. ea res itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet. M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit. eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae. eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque et In Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.