VICTORIAE nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. quarto post die quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse; dein fremitus increvit; postremo clamor, plausus velut certo nuntio victoriae allato est exortus. mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam verius nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur. et altera traditur ante diem quintum decimum kalendas Octobres, quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente immemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse. his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges, liberos laetum nuntium portabant. tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est. postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque navales coniuratos haberet, dimitteret; de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, venissent. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis retenti dum exponerent, quantae regiae copiae peditum quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt; renovataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum compleri tota urbe senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus sacrificari sacrficari iussit. naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari, et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset—omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem—,hos omnes milites dimitti placuit. supplicatio pro contione populo ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani Illyricum ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decrevit. indictae tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos ibi Agepolim, principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum fortunam populi Romani bene fecisse, quod haec ab Rhodio dicta. responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque misisse mississe. nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent tunc tune Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex imminenti periculo eripiendum. cum hoc responso legatos dimissos. per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos ei adlatae sunt. quos cum flentes ac sordidatos quod qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum adcivisset sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. sensit Perseus, cuius nominis obliviscendum victo esset; itaque alterae litterae cum privati nominis titulo missae et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset. missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, Paulo ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret tendente. quae is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere ut se traderet cum contracta seu consilio. L. Atilius, illustris adulescens, permisso utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse? cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes. itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan qui summus magistratus apud eos erat—regem ipsi appellant—, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem; esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret. Perseus sevocato suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. reliqui nihil palam abnuere Euander; sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit. qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis volneratum Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno au'core sanguine humano violata. huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, pro se quisque transire ad Romanos, fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem denique Cotym deveheret. Demetrium est portus in promunturio sub occasum solis deferuntur quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia quanta clam deferri poterat. Rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per Oroandes tantum moratus, postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit. pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec done iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, in praetoriam navem imponi iussus, eodem et pecunia quae superfuit delata est; extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret. secundam eam earn Paulus, sicut erat, victoriam ratus victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato litteras non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama comparandus, tantum accessio Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique ceterorumque, pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec done a consule lictores missi sunt, consurrexit consul iussis prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc vero, cum et bello patris tui quod nobiscum gessit interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus,meminisses, quod fuit consilium, nec interrogatus nec accusatus cum responderet, utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe. multorum regum populorumque haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis exemplum insigne cernitis inquit mutationis rerum humanarum. vobis hoc praecipue dico, iuvenes. ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit. is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est. maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt. Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio L. Macedonum gens usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope immenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit; arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultimos tum maximum in victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traeicit. -C. Popilius, qui ad Delum ut prius occurrere Antiocho posset quam ad Alexandreae moenia accederet. cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma positus, principes Rhodiorum occurrunt—iam enim diu negantes pepulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociae urbis paterentur. postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit; omnia enim Popilius quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum quae dicerentur voltu truci et accusatoria voce, ut, cum propriae simultatis nulla causa cum civitate ei C. Decimi moderatior oratio fuit, eos venalem linguam habentis decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens cum magno adsensu auditus est, non magis eo itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam decretum igitur extemplo ut qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis excesserant legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis cum nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis deinde ad fratrem suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum vellet, haec prudenter animadversa a maiore cum adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adiuvit non consilio modo, sed etiam precibus. itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat. his cum laetari Antiochum conveniens esset, si reducendi cyprum extemplo classem misit; ipse primo vere cum exercitu Aegyptum petens in circa Rhinocolura respondit non aliter neque classem revocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur, postquam dies data indutiis praeteriit, navigantibus ostio Nili qui ad Eleusinem quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga quam in manu gerebat circumscripsit regem ac priusquam hoc circulo excedas inquit redde responsum, senatui quod referam. obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, faciam inquit quod censet senatus. tum demum Popilius dextram die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat. consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. iam primum cum legionibus ad conveniendum diem edixit, vitio diem profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; legiones Romanae, quod vitio dies exercitui ad et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. eum ius eam earn quoque sortem habebat— inter cives et peregrinos patres censuerant. et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controversias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. post ipsorum regum legati venerunt; Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, visam, quam ope sua, Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt; plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum recepissent. responsum regibus Aegypti, Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique evenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant. munera legatis ut ex institute mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. litterae deinde e dimissis legatis regiis senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naevium Balbum, C. Apuleium Saturninum. et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit. et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis nave egresso praesto fuit obviam obviarn missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. advenienti extemplo senatus datus est. ibi commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset; duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, Masinissam meminisse se sumere itaque eos de se, id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset. cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum ilium favente populo Romano regnum adeptum; aequatis victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque eius liberis servisque, vestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari ad in quattuor urbanas tribus discripti —eos, ubi proximo lustro censi essent, censeri iusserunt—et eos, qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, . . . hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse. neque enim, si tribu movere possit, haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, esquilinae sors exiit; in ea Ti. Gracchus pronuntiavit libertinos omnis censeri placere. magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sempronio, qui in bene coepto perseverasset, et Claudio, qui non impedisset. plures quam ab omnes iidem ab utroque et tribu moti petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera quae locassent probanda anni et sex mensum eodem anno C. Cicereius aedem Monetae in monte flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus. Q. Aelio M. Iunio consulibus de provinciis referentibus censuere patres duas provincias Hispaniam rursus fieri, quae una per bellum Macedonicum fuerat; et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, donec donee de sententia legatorum res et bello turbatas et in consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis legionibus quinum milium et ducenorum praetorum sortes fuere, Q. Cassi urbana, M'. Iuventi Thalnae ulterior de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum penatium in Velia de caelo tacta erat et in oppido Minervio duae portae et muri aliquantum. anagniae terra pluerat et Lanuvi fax in caelo visa erat; et Calatiae in publico agro M. Valerius civis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata. item, Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum Antiochum regem data ad omnia pulvinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuventius praetores curarent danda. legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius componerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque in in Macedoniam primi A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Varronem. in Cicereius multis ante annis praetor fuerat—, P. moniti deinde consules a patribus ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia oporteret, primo quoque M. Iunio Pisae obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret, legationes quae undique Romam gratulatum convenerant introducere in senatum placuit, Q. Aelio Gallia. ceterum quamquam tales viri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec dementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis servitutem, sed contra servientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela populi Romani sibi libertatem. metalli quoque Macedonici, quod nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse. ne ipsos quidem Macedonas id denique ne, si in quattuor regiones discribi similia his et in cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia. inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime convertit in se omnium oculos animosque. exceptus enim est ab iis, qui simul eo bello militaverant adduxerant eum duae in speciem honestae res, una gratulatio conveniens in ea victoria quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis qua suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei erant eam opinionem de Attalo et Eumene Romae esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio. itaque vix statui posse utrum quae pro se an quae contra fratrem petiturus esset ab senatu magis impetrabilia forent; adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare. eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo eius gestienti secundis rebus imposuisset. Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decidi fide vidisset. is ad occupatas iam aures sollicitatumque solicitatumque iam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent. Attalum vero, qui aetate proximus sit, quid attinere si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse. nec aliud eum quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum. si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et eripuisse, servati tamen regni, quae iuncta pietati sit, potiorem laudem futuram sed enim vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum? si partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus iniuriis profecto egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum eventus taceatur, Persei exitum videri, qui ex fraterna caede raptum diadema in templo Samothracum, velut praesentibus dis exigentibus poenas, ad pedes victoris hostis prostratus posuerit. eos ipsos qui non illi amici, haec plus valuere in Attali animo. itaque introductus in senatum gratulatus victoriam est; sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit; petit ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur. his pro regni utilitate editis mandatis, Aenum sibi et Maroneam petit. ita destituta eorum spe, qui fratre accusato raro inter multas Asiae Graeciaeque Graciaeque legationes Rhodiorum maxime legati civitatem converterunt. nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Romanos et senatum dare consuesse: Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aequum censerent quam extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent. M'. ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse. huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur. sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent iuberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde ex auctoritate et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex et qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem. tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat; tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo.. . ". .. est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes ascendebamus; nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissimis donastis. " et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent— nec nee cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani-; Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis? certe iidem Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. Antiochus ipse ultro ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere est cum Perseo socii vestri oppugnati, aut quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus. si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic nunc nun pro rege adversus vos stetimus. quemadmodum soleamus socios iuvare et quam impigre capessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia numquam vestrae naves pugnavere sine nobis. nos quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus amissisemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus haec non gloriandi causa rettuli—neque enim ea nunc nostra est fortuna—sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii. " praemia et Philippo et si, quae vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset, et praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus? pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus aut si quaereret, ubi miles noster, ubi navis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus. hoc enim legatos utroque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navibus, ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tamquam quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus? hinc iam non, quod factum est, sum nulla etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse. si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis depravarent? qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio non praeteribo orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur. sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem, quae apud vos, et apud Persea fuit. tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt; gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in venerem proniores aliae sunt. atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem. non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis. satis quidem et tunc tune in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa. si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, id enimvero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quid igitur superat, quod purgemus, voluntatis nostrae tacitae illum ilium vincere maluisse, ideo bello persequendos esse credunt alii; alii his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint; illud deprecor, ne nos propter illos pereamus. non estis vos illis infestiores, quam civitas est ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat. cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessavimus, quam quod duobus bellis pro vobis pugnavimus. Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite: duae nos absolvunt, una non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus vos sit si perseverabitis in ira, tempus a vobis petemus, quo hanc funestam legationem legationen domum domurn referamus; ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur. hostis Rhodios esse Romani iudicare possunt, facere non possunt; secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices tunc tune sententiae sentehtiae interrogari coeptae. infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuvit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. non inseram simulacrum viri copiosi, extat, Originum quinto libro inclusa. Rhodiis Philocrates et Astymedes principes legationis erant. partim in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali levatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium verterunt. itaque extemplo coronam viginti milium aureorum decreverunt; Theodotum, praefectum classis, in eam legationem miserunt. societatem ab Romanis ita volebant peti ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia praefecti classis id unius erat ius, ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset. nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent tunc tune utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret—nec enim timebant quemquam praeter Romanos—sed quae ipsis Romanis minus suspectos. sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt. non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitimis occuparentur, includi se insulae parvae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset. missa igitur iuventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciverant auxilia, coegerunt imperio parere; et Mylassensis Alabandensisque, qui Euromensium dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Itomae Scodrae, quae regia fuerat, praesidio imposito praepositis his Illyrico, reliquo exercitu ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine hinc antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos; iidem universae genti auctores desciscendi ab Romanis. hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem ut mortem servituti praeponerent hortantes. nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, quae vos rabies inquit agitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis? equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi; qui quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis. simili pertinacia Cephali principis nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit. ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere; praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, non solum liberos, sed etiam immunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod regi pependissent, inde in tres partes Illyricum divisit. unam eam fecit, quae supra dictam Pistam et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea; Aeginiensium novum crimen erat: famae de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitimae civitates in armis fuerant. autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae praeposito castris C. Sulpicio Gallo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum. ubi sacrificio Apollini facto inchoatas lebadiae quoque templum Iovis Trophonii adit; ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille navium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota rex ille regum petiit. inde Oropum athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustae deorum hominumque, omni genere et materiae et sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit. urbs erat tunc tune praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum; arx intra moenia sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo. inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; ubi et alia quidem spectanda ei iovem velut praesentem intuens motus animo est. itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit. ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn. Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit. quo cum Perseus obviam Amphipoli omni solutus primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, et Persea quidem cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit. ipse, ubi dies venit quo adesse Amphipoli adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit. ea Cn. Octavius praetor—nam et ipse aderat— interpretata sermone Graeco referebat. omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem; accessurum secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen Heracleam et Bisaltas, ab tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti regio Paeonia, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. quarta regio trans Boram una parte confinis Illyrico, altera Epiro. capita regionum, ubi concilia fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit. eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit. pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse. metalla quoque auri atque argenti non exerceri, ferri et aeris permitti. vectigal exercentibus dimidium eius impositum quod pependissent regi. et sale invecto uti vetuit. Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit; tertiae regioni imperavit, ut Stobos Paeoniae deveherent, pretiumque statuit. navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit. regionibus, quae adfines barbaris essent— excepta autem tertia omnes erant—, permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent. haec pronuntiata primo die conventus varie adfecerunt animos. libertas praeter spem data adrexit et levatum annuum vectigal; regionatim commercio pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros—trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem—, et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus. secunda pars celeberrimas urbes Thessalonicen et Euboeam, alii ad Hellespontum opportune versi. tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et Vettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, impigros cultores. quartam regionem Eordaei et Lyncestae et Pelagones incolunt; iuncta his Atintania et Tymphaeis et Elimiotis. frigida haec omnis duraque cultu et aspera plaga est; cultorum quoque ingenia terrae similia habet. ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos. divisa itaque Macedonia Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati. in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quaesitum est, quam utra noxa liberati interfectores; exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad ministerium caedis. Hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat. tria genera principum in civitatibus erant, duo, quae adulando his ut maior secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant. hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, implevere aures decent legatorum: non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium Ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, id duabus de causis factum, una quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque; altera cur praesentes evocarent causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis. Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio. quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant. his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus advocatum concilium; pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret. id, prima specie saevum, mox apparuit multitudini Macedonum pro libertate sua esse factum. nominati sunt enim regis amici purpuratique, duces exercituum, praefecti navium aut praesidiorum, servire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; praedivites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus pares; regius omnibus victus vestitusque, nulli civilis animus, neque legum neque libertatis aequae patiens. omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in legationibus leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret. Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat Amphipoli fecit. nam et artificum omnis generis, qui ita its factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur. epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem. vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret. edito ludicro precatus Martem, Minervam Luamque notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque' exercitibus, ea copia rerum, ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum praesentem, sed etiam quod domos aveherent. spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent. haec in classem imposita devehenda Romam Cn. Octavio data. Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die pervenit. praetergressus urbem, ad Pellaeum, haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea quae fierent moveretur: senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, atque argentum in publicum proferretur, per omnes ones ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perveniretur. edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus; tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur. muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. vendita praeda omnis, inde Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur. orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias invenisset, exercitu in naves imposito in Italiam traiecit. et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causae senatui cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, indutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et rex in hiberna concesserat Pergamum gravique morbo aeger fuerat. ver primum eos Sardis undique exercitum contraxerat. ibi Romani cum Solovettium, P. Licinius consularis cum ut mirum videri possit Romam primum reges captivi, Perseus et Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba alia captivorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat ut Romam venirent, principumque Graeciae; nam ii exciti erant, sed etiam, si qui apud reges esse dicebantur, Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine. paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum intacta invidia media sunt; ad summa ferme tendit. nec de Anici nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se comparare erubuissent, obtrectatio carpsit. antiqua disciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam speraverant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in aerarium deferret. totus Macedonicus exercitus imperatori iratus neglegenter erat sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem urbanam secuturam esse militum iudicia. pecuniam illum ilium dare non potuisse; militem honorem dare posse. ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset. his incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et privatis de haud quisquam procederet, Ser. Galba repente processit et a tribunis postulavit ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent cum tribuni dicere eo die, si quid vellet, iuberent, militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus, Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium compleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset. intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari. iam nunc nimis saepe per tandem hoc tumultu sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam rem tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent. tum Servilius: eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum itaque antiqua disciplina habiti neque dixerunt seditiose quicquam neque " Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum impedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset. " sed videlicet, cui nullum diem integrum hesterno die ad quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitae tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit? duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset ' in statione severius et intentius stetisti; ne cum te praeda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus.' haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut itaque apparuisset neque " transeatur ad alteram contionem; nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit. " equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. quid enim vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet. erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis. non unius in hoc Pauli honos agitur. " multi etiam, qui ab senatu non impetrarunt nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet; militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur, primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur. satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper a literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. gloria sit " haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. quis enim aut Africani aut Pauli similis esse in tam si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis. " triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari? et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii; Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt? quid deinde tam opima praeda, quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia? an noctu tamquam furtiva in aerarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimusque rex captus, ubi victori populo ostendetur? quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii fiii regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis? ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem avent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi sumus? et quidem dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. maiores vestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt Consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat; victor perpetrato bello pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire. omnis illas victimas, quas traducendas in triumphum dicavit, quid enim? quae omnia L. Pauli triumpho portae claudentur? Rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio et tu, centurio, miles, quid de imperatore Paulo senatus decrevit potius quam quid Servius Galba fabuletur, audi; et hoc ille nihil praeterquam loqui, et id ipsum nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello volnera accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit. tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, "in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit. ego hoc ferro saepe vexatum corpus vetus miles adulescentibus militibus ostendi: Galba nitens et integrum denudet. revocate, si videtur, tribuni, ad suffragium summam alterum tantum aut in bellum proximum aut in fuga, cum Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex vectigalibus aliis coacervatum fuerat. itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praedives bellare cum Romanis coepit. ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens; post pediti in singulos dati centeni denarii, alterum daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens. nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, duodecim quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis " quamquam, et qua sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris a Delphis quinto die in castra perveni; ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus; civitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia iam fortuna maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando. postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque erat quod ultra precarer, illud optavi ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret. itaque defunctam et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, ille, qui ante se captivos captivus ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum conscendi, rediens alterum duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent; Paulus in domo praeter senem sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur. haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset. Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex. senatus deinde habitus est. patres censuerunt ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil detrahens habere bithys, filius Cotyis, ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit. paucos post dies, quam haec acta erant, eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset. obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit. ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum. beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam praesens exigere. legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus, bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus. naves regiae captae de Macedonibus invisitatae ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt. haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphavit de rege Gentio Illyriisque. similia omnia magis visa hominibus quam paria; minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum. perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Caravantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii. de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus. laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui. Rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguvium reliquum ex Illyrico praedae ducenti viginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit. consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. his praetoribus duae urbanae provinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Sicilia ac Sardinia. intercalatum eo anno; postridie Terminalia kal. augur eo anno mortuus est C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. eo anno rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. cum praetor senatum ei, si vellet, datus qui circumduceret eum, L. Capuam ei obviam missus fuerat; et aedes, quae tertio post die senatum adiit; et ut societas secum renovaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum a filium postremo Nicomedem senatui commendavit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, favore est adiutus. itaque cetera, quae petebat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem inspiciendam missuros; si si autem Antiochi non fuisse et ne cui detur filii quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, cum hoc response Prusias est dimissus. munera ei ex. . . et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex qua Masgabae, filio regis Masinissae, data essent; et ut victimae aliaque, quae ad sacrificium pertinerent, seu Romae seu Praeneste immolare vellet, regi ex publico sicut magistratibus Romanis praeberentur; et ut ex classe, quae Brundisi esset, naves longae viginti adsignarentur, quibus uteretur; donec ad classem dono datam ei rex pervenisset, L. Cornelius Scipio ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus praeberet, donec navem conscendisset. mire laetum ea benignitate haec de Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit; pilleatum, capite raso, obviam ire Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam moratus circa urbem triginta haud amplius dies in regnum est profectus, actumque in Asia bellum inter Eumenen et Gallos in. . . it.