Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes, tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secure in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. gravis ea militia procul domo, terra marique multos labores magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. ubi dies quae edicta tum tur Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere eam earn militiam; si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; cum bona venia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum vellet quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque. laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere. ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa. docendorum atque exercendorum quia quai edictum imperatoris erat, ipsum militaturum qui ita non fecisset. egregiam hanc alam equitum evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse. legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant, quos cum optima disciplina institutos institutes credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum; nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C. praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, venit. graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto. eum enum superesse unum ducem Romanis, ceteris ab Hannibale interfectis, rebatur; quem queen mitterent habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum. praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. servitum ad eam earn diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul. pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt. Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum, iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et primo per legatos nequiquam temptatum ut discederetur ab armis; dein cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu. sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere. medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant et Romani more suo exercitum cum instruxissent, id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias. ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus quae prior in dehiscentem intervallis hostium aciem equites emisisset, Ser. Cornelio tribuno militum imperat equites per patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat. ipse coepta parum parumn prospere pedestri pugna, tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decumam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit; Cornelium procella equestri hostes circumfusurum. vix haec dicta dederat cum Romani equites in medios invecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt. itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur. non sustinuissent tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset. Ibi aliquamdiu atrox pugna stetit; tandem, postquam ii qui circa regem seminecem restantem, deinde pilo terrae adfixum pugnabant obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta. plures caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec—ante abscessum est quam castris quoque exuerunt hostem. tredecim cornu, ceciderunt. pulsi castris Hispani aut qui ex tum tun a Mandonio evocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere. quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes, quorum plerique in acie cecidissent, conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese responsum est in deditionem ita accipi eos, si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent vivos; si minus, exercitum se in agrum Ilergetum Ausetanorumque et deinceps aliorum populorum inducturos. haec dicta legatis renuntiataque in concilium. Ibi Mandonius ceterique principes conprehensi et traditi ad supplicium. Hispaniae populis reddita pax; stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti. ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror versus. C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum accessisset, luce prima ad populandum agrum sub signis milites sociosque navales duxit. omnibus pacis modo incuriose agentibus nec quot naves vidissent, nec quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant. itaque primo terror pavorque, dein tantum fortunam mutasse ut qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent victores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut vi aut voluntate in deditionem accepissent, ii verso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis visuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent. illis Romanam plebem, illis Latium iuventutem praebuisse maiorem semper frequentioremque frequentioremrque pro tot caesis exercitibus subolescentem; suam plebem imbellem in urbe, imbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobile atque infida. iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem. nihil usquam spei, nihil auxilii esse. nec Magonem ex Gallia movere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama In haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans revocavit ad consultandum quonam modo obviam praesentibus periculis iretur. dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet; mittere ad conducenda Afrorum auxilia; munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare; instruere naves ac mittere ad Hipponem adversus Romanam classem. iam haec agentibus nuntius tandem venit Laelium, non Scipionem, copiasque, quantae ad incursiones agrorum satis sint, transvectas; summae ita respiratum, mittique legationes ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiceret. missi et ad suos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem retinerent; ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longae naves, sex milia peditum peditam, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali. haec Carthagine parabant agitabantque cum ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis; quem certum habere, si spatium ad sua ut velit componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum. hortaretur, stimularet Scipionem ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esset ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naves praeda onustas ab Hippone solvit, revectusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioni exposuit. eisdem ferme diebus naves quae ab Carthagine ad Magonem missae erant inter Albingaunos Ligures Genuamque accesserunt. In iis locis tum forte Mago tenebat classem; qui legatorum auditis verbis iubentium exercitus quam maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurum multitudo multitude erat—concilium habuit; et missum se ad eos vindicandos in libertatem ait et, duos exercitus Romanos, unum in Gallia, alterum alterurn in Etruria esse; satis scire Sp. Lucretium se cum M. Livio iuncturum; multa milia armanda esse ut duobus ducibus, duobus exercitibus Romanis resistatur. galli summam ad id suam voluntatem esse dicere; sed cum una castra Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab sese ea ab Gallis desideraret quibus occulte adiuvari posset: Liguribus, quod procul agro urbibusque eorum castra Romana sint, libera consilia esse; illos armare iuventutem et capessere pro parte bellum aequum esse. Ligures haud abnuere, tempus modo duorum mensum petere ad dilectus habendos. interim Mago milites Gallos, dimissis clam per agros eorum, mercede conducere; commeatus quoque omnis generis occulte ad eum a Gallicis populis mittebantur. M. Livius exercitum volonum ex Etruria in Galliam traducit, quietus se contineat, et ipse in eadem regione post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus, praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciverat et ipsa ad Poenos. spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit. latrociniis postremo Romani quoque milites iam ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant. In eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte hi cogniti ab Locrensium principibus, qui Regium se contulerant, cum cetera percunctantibus, ut mos est qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem agendae rei composuissent signaque quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, referentes ibi promissa captivorum cum spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni militum cum iis M. Sergius et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum ut rei agendae adesset. profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde convenerat signum dedere proditoribus arcis; qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus. quorum gemitus primo morientium exauditus, deinde certior res aliis excitantibus alios. iamque ad arma itaque velut plena iam oppidani urbem habebant, victoribus praemium in medio positam; ex arcibus duabus proeliis cotidie levibus certabatur. Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico praesidio praeerat. arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant; ipse postremo veniebat Hannibal; nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset. Scipioni ne praesidio et ipse nec in arcem se includere, turba locum artum inpediturus, voluit, neque scalas quibus scanderet sarcinis in acervum coniectis cum haud procul muris ad terrorem hostium aciem ostendisset, cum equitibus Numidis circumequitat progressus ad murum, scorpione icto qui proximus eum forte steterat, territus inde tam periculoso casu receptui canere cum iussisset, castra procul ab ictu teli communit. classis Romana a Messana Locros aliquot horis die postero die coepta ex arce a Poenis pugna, et Hannibal iam scalis aliisque omnibus ad oppugnationem paratis subibat muros, cum repente in eum nihil minus quam tale quicquam timentem patefacta porta erumpunt Romani. ad ducentos, improvidos cum invasissent, occidunt; ceteros Hannibal, ut consulem adesse sensit. in castra recipit, et qui in arce erant, igni iniecto tectis quae tenebant, ut is tumultus hostem hosted moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti sunt. Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et vacua vidit castra, vocatos ad contionem Locrenses graviter ob defectionem incusavit; de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem adversus Romanos concessit. publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit;, Romam mitterent legatos; quam senatus aequum censuisset, eam fortunam habituros. illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futuros quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint. ipse Pleminio legato praesidioque quod arcem ceperat ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat copiis Messanam traiecit. ita superbe et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant ut: modicas iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti possent; verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt ut non armis, sed vitiis nihil omnium quae inopi invisas opes potentioris nam ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in terram terrain integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant tum tur quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit. summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo quam ipse ab Regio adduxerat, rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter victi Plemini milites cum ad Pleminium, cruorem ac volnera ostentantes, non sine vociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum—iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet. dum spoliandis iis—repugnabant enim militumque fidem et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt. tum his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit. Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem simili crudelitate et in Locrensium principes est usus quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit; et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, tunc tune ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse. iam comitiorum adpetebat tempus cum a P. Licinio consule litterae Romam allatae, se exercitumque suum gravi morbo adflictari, itaque, quoniam ipse venire ad comitia non posset, si ita patribus videretur, se Q. Caecilium Metellum dictatorem comitiorum causa dicturum. exercitum Q. Caecili dimitti e re publica esse; nam omnium superfuturus videatur. ea consuli a patribus civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idaea: a Pessinunte Romam advecta foret. id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta In eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis velut praesagientem animum de fine belli, quod depoposcisset provinciam Africam. itaque quo maturius fatis ominibus nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen memores Aesculapium quoque ex Graecia quondam hauddum ullo foedere tunc tune iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum quae posset populi Romani causa, legatos ad eum decernunt M. Valerium Laevinum, qui bis consul fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium iis quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset decernunt. legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore quod peterent; cum Romam deam devexissent, tum curarent ut eam ear qui vir optimus Romae esset hospitio exciperet. Pergamum ad regem venerunt. is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem quam matrem deum esse incolae dicebant praemissus eam ear rite hospitio acciperet. Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo. comitia omitia per dictatorem habita. consules facti M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, cum provinciam Graeciam haberet. praetores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, M. Pomponius Matho. comitiis perfectis ludi Romani ter, plebei septiens instaurati. curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit. Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei aediles fuerunt. aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat. et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus. neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus Aetolos desertos ab Romanis, uni fidebant auxilio, quibus voluit condicionibus ad quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse, Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse ad spem novandi res, Dimallumque oppugnari. eo se averterant Romani ab Aetolorum quo missi erant ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit; quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus ut urbem oppugnaret, et cum per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, satis confidere conventuram eam earn adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset. facile impetratum—neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus—ut in Epirum transiret. phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Aeropo Aropo et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. adfuit conloquio Amynander Athamanum rex et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus praetor verba fecit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano ut finem belli facerent darentque eam earn Epirotis veniam. P. Sempronius condiciones pacis dixit, ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet. In has conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae, donec done Romam mitterentur legati, ut populus in has condiciones pacem iuberet; iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus aliis in praesentia levari bellis volebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit. M. Cornelio P. Sempronio consulibus— praetoribus M. Marcio urbana, L. Scribonio Liboni peregrina et eidem Gallia, M. Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni Sardinia evenit. P. et M. Livio et Sp. Lucretio cum binis legionibus quibus adversus Magonem ut cum Sardiniam legionemque Ti. Claudio tradidisset, ipse navibus longis quadraginta maritimam oram, quibus finibus senatus censuisset, tutaretur. M. Pomponio praetori in Sicilia Cannensis exercitus, duae legiones decretae; T. Quinctius Tarentum, C. Hostilius Tubulus Capuam pro praetoribus, sicut priore anno, cum vetere uterque praesidio obtinerent. De Hispaniae imperio, quos in eam ear provinciam duos pro consulibus mitti placeret latum ad populum est. omnes tribus eosdem L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum pro consulibus, sicut priore anno tenuissent, obtinere eas provincias iusserunt. consules dilectum habere instituerunt et ad novas scribendas in Bruttios legiones et in ceterorum—ita enim iussi ab senatu erant—exercituum supplementum. quamquam nondum aperte Africa provincia decreta erat, occultantibus id, credo, patribus, ne praesciscerent Carthaginienses, tamen in eam ear spem erecta civitas erat in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse. impleverat ea res superstitionum eo plura volgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit, et novendiale sacrum, quod de caelo lapidatum esset, factum. eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda, quam, praeterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, praegressus haud parvae rei iudicium senatum tenebat qui vir optimus in civitate esset; veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos. P. Scipionem Cn. filium eius qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae iussus, isque eam ear de nave accipere postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum salumn nave evectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram. matronae primores civitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture, precantibus in aedem Victoriae quae est in Palatio, pertulere deam pridie idus populus frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque cum de supplemento legionum quae in provinciis erant ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati. erectis exspectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare, eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent. sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae quam ira irritata itaque nihil prius referre consules passi, decreverunt ut consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carseolis Carsiolis, Sora, iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum plurimum plurumum dedisset populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret et equites centenos vicenos; si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque ubicumque extra Italiam supplemento opus esset. si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari priusquam imperata fecissent. stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis Romano Roman —deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum priusquam magistratu abirent. ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque earum coloniarum consules cum milites negare tantum militum effici posse; vix, si simplum ex formula imperetur, enisuros; orare atque obsecrare ut sibi senatum adire ac deprecari liceret; nihil se quare perire merito deberent admisisse; sed si pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi Romani ut plus militum darent quam haberent posse efficere. consules obstinati legatos manere Romae ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis, per- longam vacationem numero iuniorum aucto, haud difficulter est perfectus. altera item res prope aeque longo neglecta silentio relata a M. Valerio Laevino est, qui privatis conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit; nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam praecipuam curam esse; nam praeterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni quo conlatae pecuniae essent pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi aerario nec plebe ad tributum sufficient. grata ea patribus admonitio fuit; iussisque referre consulibus decreverunt ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam praesentem ii qui tum essent, duas tertii et quinti consules numerarent. omnes deinde alias curas una occupavit, postquam Locrensium clades, quae ignoratae diem fuerant, legatorum adventu volgatae sunt. nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum homirnum inritavit. decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus quae pati ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare senatu dato maximus natu ex iis: " scio, quanti aestimentur nostrae apud vos querellae, patres conscripti, plurimum in eo momenti esse si probe sciatis et quo modo proditi Locri Hannibali sint et quo modo pulso Hannibalis praesidio restituti in dicionem vestram; quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas Sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia; unius ut coram P. Scipione, qui Locros recepit et factorum est testis, agatur; non possumus dissimulare, patres conscripti, nos, cum praesidium Punicum in arce nostra haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos esse; sed quid illa sunt, conlata cum iis quae hodie patimur? cum bona venia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id quod invitus eloquar. In discrimine est nunc humanum omne genus, utrum vos an Carthaginienses principes orbis si ex iis quae Locrenses aut ab illis passi sumus aut a vestro praesidio nunc cum maxime patimur aestimandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos praeoptet. et tamen videte quem ad modum in vos Locrenses animati sint. cum a Carthaginiensibus iniurias tanto aut vos respicietis perditas res nostras, patres conscripti, aut ne ab diis quidem immortalibus quod precemur quicquam superest. Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est praesidio. In hoc legato vestro— dant enim animum ad loquendum libere ultimae miseriae—nec hominis quicquam est, patres pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam quo ab Sicilia dividimur ad perniciem navigantium circumsedisse fabulae ferunt. ac si scelus libidinemque et avaritiam solus ipse exercere in socios vestros satis haberet, unam profundam quidem voraginem tamen patientia nostra expleremus; nunc omnes centuriones militesque vestros—adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit—Pleminios fecit; omnes rapiunt, spoliant, verberant, volnerant, occidunt; constuprant matronas, virgines, ingenuos raptos ex complexu conplexu parentium. cotidie capitur urbs nostra, cotidie diripitur; dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque qui rapiuntur atque asportantur ploratibus sonant. miretur qui sciat, neque ego exsequi possum nec vobis operae est audire singula communiter omnia amplectar. nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae esse; nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiae superesse quod in ullo qui pati potuerit praetermissum sit. vix ratio iniri potest uter casus civitati omnia quae captae urbes patiuntur passi sumus et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia quae crudelissimi atque inportunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit. " unum est de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et vos audire et exsolvere rem publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, patres conscripti. vidimus fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello, qui cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit; atque ita pecunia in naves inposita, ipse terra est profectus. quid ergo evenit, patres conscripti? classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves quae sacram pecuniam habuerunt in litora nostra eiectae sunt. qua tanta clade edoctus tandem deos esse, superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam nee tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit. haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur, ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. quibus, per vos fidem publica public clade luant. quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deae. aliquotiens iam inter se signis conlatis concucurrerunt; non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt, praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset. at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat; in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit. immo ibi praesens maxime fuit. virgis caesi tribuni ab legato sunt; legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus; recreatus dein legatus ex volneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt. noctu audita ex delubro vox est: abstinerent manus; deam sua templa quia movendi inde thensauros religio incussa erat, muro circumdare ad Sed et nunc et tunc tune quam vos, patres conscripti. ad vos vestramque nihil nostra interest utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis; veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non recusamus quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberatur scelere. haec cum ab legatis dicta essent, quaesissetque ab iis Q. Fabius detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, responderunt missos legatos esse, sed eum belli apparatu occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum; et legati gratia quanta esset apud imperatorem expertos esse, cum inter eum et tribunos tribunes cognita causa tribunos tribunes iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo, sed etiam Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes Q. Fabius natum eum sic et in Hispania plus prope per bello amissum. externo et regio more et indulgere sententiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari; P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum tribunis plebis ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum; Locrensibus coram senatum respondere quas iniurias sibi factas quererentur, eas viros bonos sociosque et amicos eos appellari; liberos, et sacrum piaculare fieri ita milites qui perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et adversus Scipionem praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur: cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio; libellis eum palaestraeque operam dare; aeque segniter molliterque Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria; exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum. haec quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris iactabantur, tamen vicit Q. Metelli sententia, qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit: qui enim convenire quem modo civitas iuvenem admodum unum consulem consuler, spe destinaverit Hannibalem ex Italia retracturum, Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, ex provincia revocari, cum ea quae in se nefarie facta Locrenses quererentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor, quod legato pepercisset, insimulari posset? sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia provincia sorti evenisset, triduo proximo in provinciam proficisci proficisi; consules decem legatos, quos iis videretur, ex senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem; cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea quae Locrenses facta quererentur iussu aut voluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de provincia decedere iuberent; si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis, quos maxime idoneos praetor censuisset, in Africam proficiscerentur, tribuni atque aedilis qui reducerent inde Scipionem, legati qui exercitui praeessent donec novus imperator ad eum exercitum venisset; si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque voluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque ut proposuisset gereret. hoc facto senatus consulto, cum tribunis plebis actum est aut conpararent inter se aut sorte legerent ad conlegium pontificum relatum tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius prius Locros ire quam Messanam consilium erat. ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. alii, auditis quae Romae acta essent in exilium Neapolim euntem forte in Q.: Metellum, unum ex legatis, incidisse et ab eo Regium vi retractum tradunt; alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent. ii omnes, seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu, traditi in custodiam Reginis sunt. praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere: omnem enim sacram pecuniam quaeque apud Pleminium quaeque apud tum tun vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non esset; ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non levi defuncturum poena qui non restituisset. Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumve quem accusare vellet, Regium se sequeretur; si de P. Scipione publice queri vellent ea quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent iussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum. Locrenses praetori legatisque, senatui Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae doluerit, eum esse virum quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio nimium, sibi aut natura insitum quibusdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad vindicanda peccata habeant. et praetori et consilio haud mediocre onus demptum dempturn erat de Scipione cognoscendi. Pleminium et ad ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque quae volgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit. exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. quo die venerunt hospitio comiter acceptis, tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut alio nullo iuberentque, quod di bene verterent, traicere illum ilium omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere; adeoque laetis inde animis profecti sunt, Pleminius quique in eadem causa erant, postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt; postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad volgum conciliabat. mortuus tamen prius in vinclis est quam iudicium de eo populi hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi haberet occasionem; patefacto dein scelere De Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni, classem, scipionique permitteretur ut ex iis exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio. dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum speculis per omnia promunturia positis percunctantes paventesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, haud parvum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum Romanunm crediderant. erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante dictum est, cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal convenerunt sed mentio quoque incohata adfinitatis, ut rex duceret filiam Hasdrubalis. ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum—iam enim nubilis erat virgo—profectus Hasdrubal ut accensum et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque foedus privato adiceretur, societas inter populum Carthaginiensem ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam vana et mutabilia barbarorum ingenia essent, veritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, parvum vinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore Numidam habet, perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat; se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi necesse sit; si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoveat, sibi necessarium fore et pro terra Africa, in qua et ipse sit genitus, et pro patria coniugis suae proque parente ac penatibus cum his Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, legatis propere, priusquam res volgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum fallat. ceterum quando neque celari adventus Numidarum Poterat—vagati enim in urbe obversatique praetorio Erant—et, si sileretur quid petentes venissent, periculum erat ne vera eo ipso quod celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait; instare ut in Africam quam primum traiciat socios reges. Masinissam prius ipsum nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae morae sit causa postulantemque itaque satis iam omnibus instructis apparatisque litteras ad M. Pomponium mittit ut, si ei videretur, Lilybaeum veniret, ut communiter consulerent quas potissimum legiones et item circum oram omnem quidquid militum naviumque tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse. et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam Quinta et sexta Cannenses erant legiones. eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit quos secum ex Italia adduxerat, supplevitque ita eas legiones ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit. quantum militum in Africam transportatum sit non parvo numero inter auctores discrepat. alibi decem milia peditum, duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum, mille et sescentos quidam non adiecere numerum, inter quos me ipse in re dubia poni malim. Coelius ut abstinet numero, ita ad inmensum multitudinis speciem auget: volucres ad terram delapsas clamore militum ait, tantamque milites ut naves ordine ac sine tumultu commeatus imponendi M. Pomponio praetori cura data: quinque et quadraginta dierum cibaria, e quibus quindecim dierum cocta, imposita. ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus postquam convenerunt, primum ab iis quaesivit si aquam hominibus iumentisque in totidem dies quot frumentum imposuissent. ubi responderunt cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M. Porcio Catone—quaestor is tum erat—onerariis futurum praesidio. lumina in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent; in praetoria nave insigne nocturnum trium luminum fore. Emporia ut peterent gubernatoribus edixit; iis editis imperiis imperils redire ad naves iussi et postero die deis bene iuvantibus signo dato solvere naves. multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solum—nec id mirum; praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant—sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit; quamquam, si magnitudine classis nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum. travexit. Sed et bellum bello secundum priori Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur, caesis eaesis ducibus effecerant, et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam, ingenti ad incrementa gloriae re, nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybaei, sed legationum omnium ex Sicilia, quae et ad prosequendum Scipionem officii causa convenerant et praetorem provinciae M. Pomponium secutae fuerant; ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat. ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio divi divaeque inquit qui sectam, imperium auspiciumque terra maria bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus auxitis; salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis decorates, praeda onustos quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis. secundum has preces cruda exta caesa vento secundo vehementi satis profecti noctem insequentem eadem caligo obtinuit; sole orto est discussa, et addita vis vento. iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse; Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos publicae suoque Africam viderit, vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit. nox deinde incertiora omnia fecit; itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terrae ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod esset proximum promunturium percunctatus, cum Pulchri promunturium id vocari audisset, placet omen inquit; huc dirigite naves. eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. Coelius unus, exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur. iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein tumultu tumnultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes. neque enim hominum modo turba, mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres. urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant terrorem inferebant; praecipue Carthagini nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium raptisque quae obvia fors fecerat prius recursum semper ad naves quam clamor agrestes conciret fuerat. eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit. et hercule neque exercitus domi validus neque dux quem opponerent erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, divitiis, regia tum etiam adfinitate longe primus civitatis erat; 8 sed eum ab ipso itaque, velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est, portaeque raptim clausae et armati in muris vigiliaeque et stationes dispositae, ac nocte insequenti vigilatum est. postero die quingenti iam enim hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuvenem, occiderunt. Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit; ubi praeter cetera, quae extemplo in naves onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum servorumque capitum laetissimus tamen Romanis gerendarum adventus fuit Masinissae; quem quidam ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere paulum militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat. regnum ad fratrem regis Oezalcem Oezaleen pergrandem natu—ita mos apud Numidas est—pervenit. haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit. ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, exstitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit. In eo proelio Capussa cum multis principum cecidit. gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit. Regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat. Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia praeparans adversus Masinissam. et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam —Baga ea tempestate rex Maurorum erat—traiecit. ab eo supplex infimis precibus auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit. cum iis, igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit. trepidum agmen cum in urbem refugisset, et Syphacem, quo primum intenderant iter, pervenerunt. fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris vicisque veteres milites Galae et incitabant iuvenem ad reciperandum paternum regnum. numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; nam et ipse eum exercitum quo Capussam vicerat et ex receptis post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat. quindecim milia peditum Mazaetullo, decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumve vicit tamen et veterum militum virtus et prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis; regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit. ita recuperato regno paterno Masinissa, quia sibi adversus Syphacem missis qui et puero spem facerent, si in fidem Masinissae sese permisisset, futurum eum in eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset, et omnia, ne id feret, Carthaginiensibus de industria agentibus, Hasdrubal tum forte, cum haec gerebantur, apud Syphacem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse quam in ullo gentis eius umquam fuisset; saepe eum in Hispania rarae inter homines virtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque. et Syphacem et Carthaginienses, nisi orientem illum ignem oppressissent, ingenti mox incendio, cum iam nullam opem ferre possent, arsuros; adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens foventis regnum. instando stimulandoque pervincit admoveat atque in agro de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet. si quis arceat, quod sin per metum agro cedatur, in medium regnum aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros futures armis. his vocibus incitatus Syphax Masinissae bellum Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem— Bellum familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis—ea pecunia illis est—persecuti multitudo multitude in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exsules montem herbidus aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque came ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis. inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Numidas et latrocinium tutius erat. iamque adeo licenter eludebant ut ad mare devectam praedam venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant. Sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari; Bucar ex praefectis regis, ei data quattuor milia peditum, duo equitum; praemiorumque ingentium palatos incurioseque inde prope ut iam belli bell, remissis, cum quingentis Ibi Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit. tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit. In conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur. amnis ingens fugientes accepit—neque enim cunctanter, ut quos maior metus duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam quem sequeretur. inde vanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissae repleta Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret volnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit. ubi primum ducta cicatrix, patique posse visus tantum motum cum favore pristino tum gaudio insperato, quod quem perisse crediderant incolumem cernebant, fecit ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent, iamque inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per praefectos ageret, cum filio iuvene— nomen Vermina erat—parte exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo invadat. nocte profectus Vermina, qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra. ubi tempus visum est quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit. Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse dirigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuvante. ea multitudo divisa, cum pars a fronte urgeret, pars ab tergo se circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte, hinc ab tergo inclusis. itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti; tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex ipse qua intenderat inter media tela hostium evasit; duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim pervenit. Ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam credam; quippe illa regnanti Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio Hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arcessunt; Hasdrubalem opem ferre prope circumsessae patriae ad Uticam tum castra Scipio mille ferme passus ab urbe habebat, translata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant. Hanno nequaquam satis valido non modo ad lacessendum hostem, sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros equitatu accepto, id omnium primum egit ut per conquisitionem numerum nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas—id longe primum equitum in Africa est genus—conducit. iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam nomine nornine urbem occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris. quod ubi Scipioni relatum est, aestiva sub tectis inquit. sint vel plures, dum talem ducem habeant. eo minus sibi cessandum ratus, quo illi segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet; ubi omnis multitudo se effudisset graviorque iam in certamine esset quam ut facile sustineri posset, cederet tantum moratus quantum satis temporis praegresso visum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus, tegentibus Masinissa ex composito nunc terrentis, nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat. nondum omnes egressi erant, varieque dux fatigabatur alios vino et somno graves arma capere et frenare equos cogendo, allis, ne sparsi et inconditi sine ordine, sine signis omnibus portis excurrerent, obsistendo. primo mox plures simul conferti porta effusi aequaverant certamen; postremo iam omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra nequiere. non tamen effusa fuga Masinissa, sed cedendo sensim impetus eorum excipiebat, inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam rediit. mille fere ceteros, ducis praecipue territos caede, effuse fugientes per triginta milia passuum victores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt. inter eos satis eodem forte quo haec gesta sunt die naves quae praedam in Siciliam vexerant cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse. duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis interfectos non omnes auctores sunt, veriti, credo, ne falleret bis relata eadem res; Coelius quidem et Valerius captum etiam Scipio praefectos equitesque, prout cuiusque opera fuerat, et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo quacumque incedebat populatis, sed urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis, late fuso terrore belli, septimo die quam profectus erat magnam vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit, gravesque inde omissis expeditionibus parvis populationibusque simul et a classe navales socii, qua ex parte urbs mari adluitur, et tormenta machinasque et advexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant, et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant. Uticensibus tanta undique mole circumsessis in Carthaginiensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita, si is movisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indigentium auxilii tardius cuncta movebantur. Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit, confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit. quorum adventus hoc tamen momenti fecit ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia et —iam enim uno vallo et navalia haec in Africa usque ad extremum autumni gesta. praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore, cuius ea provincia erat, ingentem vim frumenti advexit; horreaque non solum ea vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio ut cum praetore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset. ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi spatio et aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. agminibus magis quam acie pugnatum est. Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti; in castra trepide reditum, ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem ut suas legiones admoveret, copias coniunxit. ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta In primam aciem suas legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae P. Licinii legiones. consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset; composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni; supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit. eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae praebebant. dum haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. princeps iterum lectus sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt. viam e foro bovario vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per totam Italiam erat. Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et inde Salinatori Livio inditum cognomen. lustrum conditum serius quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus quantus ubique esset referretur numerus. censa cum iis ducenta quattuordecim condidit lustrum C. Claudius Nero. duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea equitum deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum Polliam ventum est, Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum cita inquit Nero M. Livium; et sive ex residua vetere simultate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus M. Livium, quia populi iudicio esset damnatus, equum vendere iussit. item M. Livius, cum ad tribum Arniensem et nomen conlegae venture est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset. aeque cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit conlegae nomen. deinde M. Livius in aerarium venit et quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent, neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. pravum certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiae populi censoria et In invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrisque ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia populari aurae censura esset. eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliae civitates voluntate in dicionem venerunt. et cum comitiorum iam adpeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit. is consules Cn. Servilium Caepionem et C. Servilium inde praetoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus, P. Quinctilius Varus, P. Aelius Paetus, P. Villius Tappulus; hi duo cum aediles plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit. sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Ti. Veturius Philo flamen Martialis in locum in M. Pomponi Mathonis auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat. quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum plebei ab aedilibus P. Aelio, P. Villio; et Iovis epulum fuit ludorum causa.