L. Aurelius consul rebellantes Sardos subegit. M. Fulvius Flaccus primus Transalpinos Liguras domuit bello, missus in auxilium Massiliensium adversus Salluvios Gallos, qui fines Massiliensium populabantur. L. Opimius praetor Fregellanos, qui defecerant, in deditionem accepit, Fregellas diruit. pestilentia in Africa ab ingenti lucustarum multitudine et deinde necatarum strage fuisse traditur. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCCXCIIII DCCXXXVI. C. Gracchus, Tiberii frater, tribunus plebis, eloquentior quam frater, perniciosas aliquot leges tulit, inter quas frumentariam, ut senis et triente frumentum plebi daretur; alteram legem agrariam, quam et frater eius tulerat; tertiam, qua equestrem ordinem, tunc cum senatu consentientem, corrumperet, ut sescenti ex equite in curiam sublegerentur et, quia illis temporibus trecenti tantum senatores erant, sescenti equites trecentis senatoribus admiscerentur, id est ut equester ordo bis tantum virium in senatu haberet. et continuato in alterum annum tribunatu legibus agrariis latis effecit, ut complures coloniae in Italia deducerentur, et una in solo dirutae Carthaginis; quo ipse triumvir creatus coloniam deduxit. praeterea res a Q. Metello consule adversus Baleares gestas continet, quos Graeci Gymnesios appellant, quia aestatem nudi exigunt. Baleares a teli missu appellati, aut a Balio Herculis comite ibi relicto, cum hercules ad Geryonen navigaret. motus quoque Syriae referuntur, in quibus Cleopatra Demetrium virum suum et Seleucum filium, indignata, quod occiso patre eius a se iniussu suo diadema sumpsisset, interemit.