C. Sextius pro cos. victa Salluviorum gente coloniam Aquas Sextias condidit, ob aquarum copiam e caldis frigidisque fontibus atque a nomine suo ita appellatas. Cn. Domitius pro cos. adversus Allobrogas ad oppidum Vindalium feliciter pugnavit. quibus bellum inferendi causa fuit, quod Toutomotulum Salluviorum regem fugientem recepissent et omni ope iuvissent, quodque Aeduorum agros, sociorum populi Romani, vastassent. C. Gracchus seditioso tribunatu acto cum Aventinum quoque armata multitudine occupasset, a L. Opimio consule ex senatus consulto vocato ad arma populo pulsus et occisus est, et cum eo Fulvius Flaccus consularis, socius eiusdem furoris. Q. Fabius Maximus consul, Pauli nepos, adversus Allobrogas et Bituitum Arvernorum regem feliciter pugnavit. ex Bituiti exercitu occisa milia CXX; ipse cum ad satisfaciendum senatui Romam profectus esset, Albam custodiendus datus est, quia contra pacem videbatur, ut in Galliam remitteretur, decretum quoque est, ut Congonnetiacus filius eius comprehensus Romam mitteretur. Allobroges in deditionem accepti. L. Opimius accusatus apud populum a Q. Decio tribuno plebis, quod indemnatos cives in carcerem coniecisset, absolutus est.