Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus ad partes, monstrum nulla virtute redemptum a vitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae; viduas tantum aspernatus. quid refert igitur, quantis iumenta fatiget porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, iugera quot vicina foro, quas emerit aedes? nemo malus felix, minime incestus, cum quo nuper vittata iacebat sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. Sed nunc de factis levioribus, et tamen alter si fecisset idem, caderet sub iudice morum; nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat Crispinum: quid agas, cum dira et foedior omni crimine persona est? mullum sex milibus emit, aequantem sane paribus sestertia libris, ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur, consilium laudo artificis, si munere tanto praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi; est ratio ulterior, magnae si misit amicae, quae vehitur clauso latis specularibus antro, nil tale expectes: emit sibi. multa videmus quae miser et frugi non fecit Apicius; hoc tu, succinctus patria quondam, Crispine, papyro? hoc pretio squamas piscator quam piscis emi; provincia tanti vendit agros, sed maiores Apulia vendit, qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem exiguam et modicae sumptam de margine cenae, purpureus magni ructarit scurra Palati, iam princeps equitum, magna qui voce solebat vendere municipes fracta de merce siluros? incipe, Calliope, licet et considere, non est cantandum, res vera agitur, narrate, puellae Pierides; prosit mihi vos dixisse puellas. Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem ultimus et calvo serviret Roma Neroni, incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues, destinat hoc monstrum cumbae Unique magister pontifici summo, quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent? dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo non dubitaturi fugitivum dicere piscem depastumque diu vivaria Caesaris, inde elapsum veterem ad dominum debere reverti, si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo, ne pereat. Iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster, utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper, ut cessit, facili patuerunt cardine valvae; exclusi spectant admissa obsonia patres. itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit, ‘privatis maiora focis, genialis agatur iste dies, propera stomachum laxare sagina et tua servatum consume in saecula rhombum. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi surgebant cristae; nihil est quod credere de se non possit cum laudatur dis aequa potestas. sed derat pisci patinae mensura, vocantur ergo in consilium proceres, quos oderat ille, in quorum facie miserae magnaeque sedebat pallor amicitiae, primus clamante Liburno currite, iam sedit rapta properabat abolla Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium? sed quid violentius aure tyranni, cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso vere locuturi fatum pendebat amici? illa igitur numquam derexit bracchia contra torrentem, nec civis erat qui libera posset verba animi proferre et vitam inpendere vero. sic multas hiemes atque octogensima vidit solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret et domini gladiis tam festinata; sed olim prodigio par est in nobilitate senectus, unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena venator, quis enim iam non intellegat artes patricias? quis priscum illud miratur acumen. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae, et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum vix redolent duo funera, saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae, grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator, dirusque a ponte satelles dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque devexae iactaret basia raedae. nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit in laevum conversus, at illi dextra iacebat belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus et pegma et pueros inde ad velaria raptos. Non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro percussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingens omen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi. regem aliquem capies, aut de temone Britanno excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis erectas in Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur, quae tenui muro spatiosum colligat orbem, debetur magnus patinae subitusque Prometheus, argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’ vicit digna viro sententia, noverat ille luxuriam inperii veterem noctesque Neronis iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno arderet, nulli maior fuit usus edendi tempestate mea; Circeis nata forent an Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu, et semel aspecti litus dicebat echini. Surgitur et misso proceres exire iubentur consilio, quos Albanam dux magnus in arcem traxerat attonitos et festinare coactos tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis anxia praecipiti venisset epistula pinna. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi inlustresque animas impune et vindice nullo, sed periit postquam cerdonibus esse timendus coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.