Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena vivere quadra; si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset, quamvis iurato metuam tibi credere testi. ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit alvo: nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars dimidia brevior? tantine iniuria cenae, tam ieiuna fames, cum possit honestius illic et tremere et sordes farris mordere canini? Primo fige loco, quod tu discumbere iussus mercedem solidam veterum capis officiorum, fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex, et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post si libuit menses neglectum adhibere clientem, tertia ne vacuo cessaret culcita lecto, una simus, ait. votorum summa! quid ultra quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne tota salutatrix iam turba peregerit orbem, sideribus dubiis aut illo tempore quo se frigida circumagunt pigri serraca Bootae. Qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit lana pati: de conviva Corybanta videbis. iurgia proludunt, sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges vulnera mappa, inter vos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina fervet commissa lagona. ipse capillato diffusum consule potat, calcatamque tenet bellis socialibus uvam, cardiaco numquam cyathum missurus amico; cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus delevit multa veteris fuligine testae, quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, vel si quando datur, custos adfixus ibidem, qui numeret gemmas, ungues observet acutos. da veniam, praeclara illi nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert a digitis, quas in vaginae fronte solebat ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae. tu Beneventani sutoris nomen habentem siccabis calicem nasorum quattuor ac iam quassatum et rupto poscentem sulpura vitro. Si stomachus domini fervet vinoque ciboque, frigidior Geticis petitur decocta pruinis. non eadem vobis poni modo vina querebar: vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri et cui per mediam nolis occurrere noctem, clivosae veheris dum per monumenta Latinae: flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci et, ne te teneam, Romanorum omnia regum frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem respice, cum sities. nescit tot milibus emptus pauperibus miscere puer; set forma, set aetas digna supercilio, quando ad te pervenit ille? quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? quippe indignatur veteri parere clienti, quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. maxima quaeque domus servis est plena superbis. ecce alius quanto porrexit murmure panem vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, quae genuinum agitent, non admittentia morsum; sed tener et niveus mollique siligine fictus servatur domino, dextram cohibere memento, salva sit artoptae reverentia, finge tamen te inprobulum, superest illic qui ponere cogat: ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris impleri panisque tui novisse colorem?’ ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’ Aspice quam longo distinguat quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta asparagis qua despiciat convivia cauda, dum venit excelsi manibus sublata ministri. set tibi dimidio constrictus cammarus ovo ponitur exigua feralis cena patella. ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui pallidus adfertur misero tibi caulis olebit lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod canna Micipsarum prora subvexit acuta, propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, quod tutos etiam facit a serpentibus atris. Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, retibus adsiduis penitus scrutante macello proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem, instruit ergo focum provincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia vendat. Virroni muraena datur, quae maxima venit gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, contemnunt mediam temeraria lina Charybdim. vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca. et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem. ‘nemo petit, modicis quae mittebantur amicis a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat largiri; namque et titulis et fascibus olim maior habebatur donandi gloria, solum poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto, esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.’ Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat tunc erit et facient optata tonitrua cenas maiores. tibi habe frumentum, Alledius inquit, o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas. Structorem interea, nequa indignatio desit, saltantem spectes et chironomunta volanti cultello, donec peragat dictata magistri omnia; nec minimo sane discrimine refert, quo gestu lepores et quo gallina secetur. duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus et ponere foris, si quid temptaveris umquam hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae non audent homines perfusa dicere laena. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis et melior fatis donaret homuncio, quantus, ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem, vos estis fratres, dominus tamen et domini rex si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula luserit Aeneas nec filia dulcior illo; iucundum et carum sterilis facit uxor amicum. sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres in gremium patris fundat semel, ipse loquaci gaudebit nido, viridem thoraca iubebit adferri minimasque nuces assemque rogatum, ad mensam quotiens parasitus venerit infans. Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, set quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit poma dari, quorum solo pascaris odore, qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris: tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella. Forsitan inpensae Virronem parcere credas, hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem cogaris pressoque diu stridere molari. tu tibi liber homo et regis conviva videris: captum te nidore suae putat ille culinae; nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum vel nodus tantum et signum de paupere loro? spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato intactoque omnes et stricto pane tacetis. ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre si potes, et debes, pulsandum vertice raso praebebis quandoque caput, nec dura timebis flagra pati, his epulis et tali dignus amico.