Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum; solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio; nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen victumque Machaerae et vendas potius commissa quod auctio vendit stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas, Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti. hoc satius quam si dicas sub iudice vidi quod non vidisti, faciant equites Asiani quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni, altera quos nudo traducit Gallia talo. Nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium vocale modis laurumque momordit. hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos materiamque sibi ducis indulgentia quaerit, si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum praesidia atque ideo croceae membrana tabellae impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae componis dona Veneris, Telesine, marito, aut clude et positos tinea pertunde libellos, frange miser calamum vigilataque proelia dele, qui facis in parva sublimia carmina cella, ut dignus venias hederis et imagine macra. spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas haec longe ferrata domus servire iubetur, in qua sollicitas imitatur ianua portas, scit dare libertos extrema in parte sedentis ordinis et magnas comitum disponere voces: nemo dabit regum quanti subsellia constant et quae conducto pendent anabathra tigillo, quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi consuetudo mali, tenet insanabile multos scribendi cacoethes et aegro in corde senescit. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, qui nil expositum soleat deducere nec qui communi feriat carmen triviale moneta, hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque corpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe! quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur pectora vestra duas non admittentia curas? magnae mentis opus, nec de lodice paranda attonitae, currus et equos faciesque deorum aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys. nam si Vergilio puer et tolerabile desset hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, surda nihil gemeret grave bucina: poscimus ut sit non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno, cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus? non habet infelix Numitor quod mittat amico: Quintillae quod donet habet, nec defuit illi unde emeret multa pascendum carne leonem iam domitum; constat leviori belua sumptu nimirum et capiunt plus intestina poetae. Contentus fama iaceat Lucanus in hortis marmoreis, et Serrano tenuique Saleio gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est? curritur ad vocem iucundam et carmen amicae Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem promisitque diem: tanta dulcedine captos adficit ille animos tantaque libidine volgi auditur; sed cum fregit subsellia versu, esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen. ille et militiae multis largitur honorem, semenstri digitos vatum circumligat auro: quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos et Baream, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt: quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? tunc par ingenio pretium, tunc utile multis pallere et vinum toto nescire Decembri. Vester porro labor fecundior, historiarum scriptores? perit nullo quippe modo millensima pagina surgit omnibus et crescit multa damnosa papyro; sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae? quis dabit historico quantum daret acta legenti? Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra. dic igitur quid causidicis civilia praestent officia et magno comites in fasce libelli. ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit praecipue, vel si tetigit latus acrior illo qui venit ad dubium grandi cum codice nomen. tunc inmensa cavi spirant mendacia folles conspuiturque sinus: veram deprendere messem si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacertae consedere duces, surgis tu pallidus Aiax dicturus dubia pro libertate bubulco iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso Agantur virides, scalarum gloria, palmae. quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi, aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae. si quater egisti, si contigit aureus unus, inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum. Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos egimus; huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas; spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo. et tamen est illis hoc utile: purpura vendit causidicum, vendunt amethystina; convenit illi et strepitu et facie maioris vivere census, sed finem inpensae non servat prodiga Roma. Fidimus eloquio nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. respicit haec primum qui litigat, an tibi servi octo, decem comites, an post te sella, togati ante pedes, ideo conducta Paulus agebat sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat, quam Basilus. rara in tenui facundia panno. quando licet Basilo flentem producere matrem? quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te Gallia vel potius nutricula causidicorum Africa, si placuit mercedem ponere linguae. Declamare doces? o ferrea pectora Vetti, cum perimit saevos classis numerosa tyrannos. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans, perferet atque eadem cantabit versibus isdem; occidit miseros crambe repetita magistros, quis color et quod sit causae genus atque ubi summa quaestio, quae veniant diversa e parte nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo mercedem appellas? quid enim scio? culpa docentis scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes. quantum vis stipulare et protinus accipe: quid ut totiens illum pater audiat? haec alii sex vel plures uno conclamant ore sophistae et veras agitant lites raptore relicto; fusa venena silent, malus ingratusque maritus et quae iam veteres sanant mortaria caecos. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt consilia, et vitae diversum iter ingredietur ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, summula ne pereat qua vilis tessera venit frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti lautorum pueros: artem scindes Balnea sescentis et pluris porticus in qua gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum expectet spargatve luto iumenta recenti? hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae. parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat et algentem rapiat cenatio solem, qualiacumque domus, veniet qui fercula docte conponat hos inter sumptus sestertia Quintiliano, ut multum, duo sufficient; res nulla minoris constabit patri quam filius. unde igitur tot Quintilianus habet saltus? exempla novorum fatorum transi: felix et pulcer et acer, felix et sapiens et nobilis et generosus adpositam nigrae lunam subtexit alutae; felix orator quoque maximus et iaculator, et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus et adhuc a matre rubentem. si Fortuna volet, fies si volet haec eadem, fiet de consule rhetor. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam sidus et occulti miranda potentia fati? servis regna dabunt, captivis fata triumphum. felix ille tamen corvo quoque rarior albo. paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram spirantisque crocos et in urna perpetuum ver, qui praeceptorem sancti voluere parentis esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus et cui non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri; sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit. Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera, discipuli custos praemordet acoenonoetus et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon, et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam institor hibernae tegetis niveique cadurci, dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet qui docet obliquo lanam deducere ferro; dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni. Rara tamen merces quae cognitione tribuni non egeat. sed vos saevas inponite leges, ut praeceptori verborum regula constet, ut legat historias, auctores noverit omnes tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis, quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas; exigite ut mores teneros ceu pollice ducat, ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, ne faciant vicibus; non est leve tot puerorum observare manus oculosque in fine trementis, ‘haec,’ inquit, ‘cura, sed accipe, victori populus quod postulat, aurum.’