Atticus exinde si cenat, lautus habetur, si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis convictus, thermae, stationes, omne theatrum de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent non cogente quidem sed nec prohibente tribuno, scripturas leges et regia verba lanistae. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est. egregius cenat meliusque miserrimus horum et cito casurus iam perlucente ruina, interea gustus elementa per omnia quaerunt numquam animo pretiis opstantibus; interius si adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur. ergo haut difficile est perituram arcessere summam lancibus oppositis vel matris imagine fracta, et quadringentis nummis condire gulosum fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam luxuria est, in Ventidio laudabile nomen sumit despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem ignoret quantum ferrata distet ab arca sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν figendum et memori tractandum pectore, sive coniugium quaeras vel sacri in parte senatus esse velis; neque enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Vlixes; ancipitem seu tu magno discrimine causam protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, orator vehemens an Curtius et Matho buccae. noscenda est mensura sui spectandaque rebus in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum in loculis. quis enim te deficiente crumina et crescente gula manet exitus, aere paterno ac rebus mersis in ventrem faenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem? talibus a dominis post cuncta novissimus exit anulus, et digito mendicat Pollio nudo. non praematuri cineres nec funus acerbum luxuriae, sed morte magis metuenda senectus. Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae et coram dominis consumitur; inde ubi paulum nescio quid superest et pallet faenoris auctor, qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt, cedere namque foro iam non est deterius quam Esquilias a ferventi migrare Subura; ille dolor solus patriam fugientibus, illa maestitia est, caruisse anno circensibus uno: sanguinis in facie non haeret gutta, morantur pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem. Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vitae tibi si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas, nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus, fercula nunc audi nullis ornata macellis. de Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani asparagi, posito quos legit vilica fuso; grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni quales fuerant in vitibus uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula suci. Haec olim nostri iam luxuriosa senatus cena fuit; Curius parvo quae legerat horto ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc squalidus in magna fastidit compede fossor, qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae. sicci terga suis rara pendentia crate moris erat quondam festis servare diebus et natalicium cognatis ponere lardum accedente nova, si quam dabat hostia, carne. cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus ad has epulas solito maturius ibat, erectum domito referens a monte ligonem. cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; sed nudo latere et parvis frons aerea lectis vile coronati caput ostendebat aselli, ad quod lascivi ludebant ruris alumni: tales ergo cibi, qualis domus atque supellex. Tunc rudis et Graias mirari nescius artes urbibus eversis praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet equus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, ac nudam effigiem clipeo pendentisque dei perituro ostenderet hosti, ponebant igitur Tusco farrata catino: argenti quod erat, solis fulgebat in armis, omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis. templorum quoque maiestas praesentior, et vox nocte fere media mediamque audita per urbem litore ab Oceani Gallis venientibus et dis officium vatis pergentibus, his monuit nos, hanc rebus Latiis curam praestare solebat fictilis et nullo violatus Iuppiter auro. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus, ergo superbum convivam caveo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt rancidula aut ideo peior gallina secatur. sed nec structor erit cui cedere debeat omnis pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem sumine cum magno lepus atque aper et pygargus et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. nec frustum capreae subducere nec latus Afrae novit avis noster, tirunculus ac rudis omni tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. plebeios calices et paucis assibus emptos porriget incultus puer atque a frigore tutus. non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus quisquam erit et magno idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli atque hodie tantum propter convivia pexi. pastoris duri hic est filius, ille bubulci; suspirat longo non visam tempore matrem, et casulam et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, quales esse decet quos ardens purpura vestit, nec pupillares defert in balnea raucus testiculos, nec vellendas iam praebuit alas, crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto. hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit; namque una atque eadem est vini patria atque ministri. Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae; spectant hoc nuptae iuxta recubante marito, quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis, inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae; maior tamen ista voluptas alterius sexus: magis ille extenditur, et mox auribus atque oculis concepta urina movetur. non capit has nugas humilis domus, audiat ille testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur vocibus obscaenis omnique libidinis arte, qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis, turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur, nostra dabunt alios hodie convivia ludos, conditor Iliados cantabitur atque Maronis altisoni dubiam facientia carmina palmam, quid refert, tales versus qua voce legantur? Sed nunc dilatis averte negotia cutis et gratam requiem dona tibi, quando licebit per totum cessare diem. non faenoris ulla mentio nec, prima si luce egressa reverti nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor umida suspectis referens multicia rugis vexatasque comas et vultum auremque calentem. protinus ante meum quidquid dolet exue limen, pone domum et servos et quidquid frangitur illis aut perit, ingratos ante omnia pone sodales. Interea Megalesiacae spectacula mappae Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho praeda caballorum praetor sedet, ac mihi pace inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem percutit, eventum viridis quo colligo panni. nam si deficeret, maestam attonitamque videres hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax sponsio, quos cultae decet assedisse puellae: nostra bibat vernum contracta cuticula solem effugiatque togam, iam nunc in balnea salva fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae magna: voluptates commendat rarior usus.