omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula, quid enim ratione timemus aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te conatus non paeniteat votique peracti? evertere domos totas optantibus ipsis di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur militia; torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia, viribus ille confisus periit admirandisque lacertis, sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census quanto delphinis ballaena Britannica maior, temporibus diris igitur iussuque Neronis Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors: rarus venit in cenacula miles. pauca licet portes argenti vascula puri nocte iter ingressus, gladium centumque timebis et motae ad lunam trepidans harundinis umbram cantabit vacuus coram latrone viator. Prima fere vota et cunctis notissima templis divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur fictilibus: tunc illa time, cum pocula sumes geminata et lato Setinum ardebit in auro. iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens de limine moverat unum protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? sed facilis cuivis rigidi censura cachinni: mirandum est unde ille oculis suffecerit umor. perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis praetextae trabeae fasces lectica tribunal; quid si vidisset praetorem curribus altis extantem et medii sublimem pulvere circi in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla? quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem, da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi agminis officia et niveos ad frena Quirites, defossa in loculos quos sportula fecit amicos, tunc quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos vervecum in patria crassoque sub aere nasci. ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. Ergo supervacua aut quae propter quae fas est genua incerare deorum! quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis; iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae pone domi laurus, duc in Capitolia magnum cretatumque bovem! Seianus ducitur unco spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’ ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit damnatos, idem populus, si Nortia Tusco favisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses. Perituros audio multos. nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram; quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax, ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’ ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi, visne salutari sicut Seianus, habere tantundem, atque illi summas donare curules, illum exercitibus praeponere, tutor haberi principis angusta cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes egregios equites et castra domestica; quidni haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam, posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti, ut rebus laetis par sit mensura malorum? huius qui trahitur praetextam sumere mavis, an Fidenarum Gabiorumque esse potestas et de mensura ius dicere, vasa minora frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris? ergo quid optandum foret ignorasse fateris Seianum; nam qui nimios optabat honores et nimias poscebat opes, numerosa parabat excelsae turris tabulata, unde altior esset casus et inpulsae praeceps inmane ruinae. quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum, ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? summus nempe locus nulla non arte petitus, magnaque numinibus vota exaudita malignis. ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni. Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis incipit optare et totis quinquatribus optat quisquis adhuc uno parcam quem sequitur custos augustae vernula capsae. eloquio sed uterque perit orator, utrumque largus et exundans leto dedit ingenii fons. ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. o fortunatam natam me consule Romam: Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset, videnda poemata malo quam te, conspicuae divina Philippica famae, volvens a prima quae proxima, saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri. dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Vulcano ad rhetora misit. Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator erexit, causas discriminis atque laboris inde habuit; tanto maior famae sitis est quam virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas? patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. Expende Hannibalem; quot libras in duce summo invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti, rursus ad Aethiopum populos aliosque additur imperiis Hispania, Pyrenaeum transilit; opposuit natura Alpemque nivemque: diducit scopulos et montem rumpit aceto, iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit: acti inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas frangimus et media vexillum pono Subura.’ o qualis facies et quali digna tabella, cum Gaetula ducem portaret belua luscum! exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno, finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor anulus, i demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias! Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis; aestuat infelix angusto limite mundi ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho; cum tamen a figulis munitam intraverit urbem, sarcophago contentus erit. mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula. creditur olim velificatus Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis; ille tamen qualis rediit Salamine relicta, in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum: mitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit; huic quisquam vellet servire deorum? sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis fluctibus ac tarda per densa cadavera prora, has totiens optata exegit gloria poenas. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos: hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas, sed quam continuis et quantis longa senectus plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille hoc atque ille una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi; usque adeo gravis uxori natisque sibique, ut captatori moveat fastidia Cosso, non eadem vini atque cibi torpente palato gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si coneris, iacet exiguus cum ramice nervus et quamvis tota palpetur nocte, iacebit. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri canities? quid quod merito suspecta libido est quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas, sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco et quibus aurata mos est fulgere lacerna? quid refert, magni sedeat qua parte theatri qui vix cornicines exaudiet atque tubarum concentus? clamore opus est, ut sentiat auris quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, promptius expediam quot amaverit Oppia moechos, quot Themison aegros autumno occident uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos; quot longa viros exorbeat uno Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; percurram citius quot villas possideat nunc quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos perdidit ille oculos et luscis invidet; huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris quod steterat multis in carcere fornicis annis. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra veste senescant. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper attendas quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum videt acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni quisquis adest socius quod facinus dignum tam longo admiserit aevo. haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, atque alius cui fas Ithacum lugere natantem. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret extinctus diverso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas, longa dies igitur quid contulit? omnia vidit eversa et flammis Asiam ferroque cadentem. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos, qui domini cultris tenue et miserabile collum praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. exitus ille utcumque hominis, sed torva canino latravit rictu quae post hunc vixerat uxor. Festino ad nostros et regem transeo Ponti et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis respicere ad longae iussit spatia ultima vitae. exilium et carcer Minturnarumque paludes et mendicatus victa Carthagine panis hinc causas habuere; quid illo cive tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, si circumducto captivorum agmine et omni bellorum pompa animam exhalasset opimam, cum de Teutonico vellet descendere curru? provida Pompeio dederat Campania febres optandas, sed multae urbes et publica vota vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto. Formam optat modico pueris, maiore puellis murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit, corripias? pulchra gaudet Latona Diana. sed vetat optari faciem Lucretia qualem ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum accipere atque suum Rutilae dare. filius autem corporis egregii miseros trepidosque parentes semper habet; rara est adeo concordia formae atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos, praeterea castum ingenium vultumque modesto sanguine ferventem tribuat natura benigna larga manu (quid enim puero conferre potest plus custode et cum natura potentior omni?), non licet esse viro; nam prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes: tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora expectant discrimina, fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque maritis lex irae Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat, sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae, mox cum dederit Servilia nummos, fiet et illius quam non amat, exuet omnem corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udis inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla? deterior totos habet illic femina mores. sed casto quid forma nocet? quid profuit immo Hippolyto grave propositum, quid Bellorophonti? erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa, nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se concussere ambae, mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor destinat? optimus hic et formosissimus idem gentis patriciae rapitur miser extinguendus Messalinae oculis; dudum sedet illa parato flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis sternitur et ritu decies centena dabuntur antiquo, veniet cum signatoribus auspex. haec tu secreta et paucis commissa putabas? non nisi legitime vult nubere, quid placeat dic: ni parere velis, pereundum erit ante lucernas; si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res nota urbi et populo contingat principis aurem, dedecus ille domus sciet ultimus; interea tu obsequere imperio, si tanti vita dierum paucorum, quidquid levius meliusve putaris, praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix. Nil ergo optabunt homines? si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris, nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di: carior est illis homo quam sibi. nos animorum inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris; at illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis exta et candiduli divina tomacula porci, orandum est ut sit mens sana in corpore sano; fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.