exemplo quodcumque malo committitur, ipsi displicet auctori: prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna. quid sentire putas omnes, Calvine, recenti de scelere et fidei violatae crimine? sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus, nec rara videmus quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam tritus et e medio fortunae ductus acervo. ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo non debet dolor esse viri nec vulnere maior, tu quamvis levium minimam exiguamque malorum particulam vix ferre potes spumantibus ardens visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit sexaginta annos Fonteio consule natus? an nihil in melius tot rerum proficis Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, victrix fortunae sapientia; ducimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae nec iactare iugum vita didicere magistra, quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos? rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili. nona temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen et a nullo posuit natura metallo. nos hominum divumque fidem clamore demus quanto Faesidium laudat vocalis agentem sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis quas habeat veneres aliena pecunia? nescis quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti? quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris; nulla super nubes convivia caelicolarum, nec puer Iliacus formosa nec Herculis uxor ad cyathos, et iam siccato nectare tergens bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna. prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere, nondum aliquis imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton, nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae. inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos; tam venerabile erat praecedere quattuor annis, primaque par adeo sacrae lanugo senectae. Nunc si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrari debeat agna. egregium sanctumque virum si cerno, bimembri hoc monstrum puero et miranti piscibus inventis et fetae comparo mulae, sollicitus, tamquam lapides effuderit imber examenque apium longa consederit uva culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis gurgitibus miris et lactis vertice torrens. Intercepta decem quereris sestertia fraude sacrilega. quid si bis centum perdidit alter hoc arcana modo? maiorem tertius illa summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae? tam facile et pronum est superos contemnere testes, si mortalis idem nemo sciat! aspice quanta voce neget, quae sit ficti constantia vultus: per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem; addit et Herculeos arcus hastamque Minervae, quidquid habent telorum armamentaria caeli. si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘nati sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’ Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur; hic putat esse deos et peierat, atque ita secum: ‘decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos, et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti, pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene; quid enim velocis gloria plantae praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae? ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; si curant igitur cunctos punire nocentes, quando ad me venient? sed et exorabile numen fortasse experiar, solet his ignoscere, multi committunt eadem diverso crimina fato: ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’ Sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus, nam cum magna malae superest audacia causae, creditur a multis fiducia, mimum agit ille, urbani qualem fugitivus scurra Catulli: tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis, vel potius quantum Gradivus Homericus: ‘audis, Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur in carbone tuo charta pia tura soluta ponimus et sectum vituli iecur albaque porci omenta? ut video, nullum discrimen habendum est effigies inter vestras statuamque Vagelli.’ Accipe quae contra valeat solacia ferre et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit a cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti, curentur dubii medicis maioribus aegri: tu venam vel discipulo committe Philippi. si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus te veto nec plana faciem contundere palma, quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, et maiore domus gemitu, maiore tumultu planguntur nummi quam funera, nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam contentus, vexare oculos umore coacto: ploratur lacrimis amissa pecunia veris. Sed si cuncta vides simili fora plena querella, si decies lectis diversa parte tabellis vana super vacui dicunt chirographa ligni, arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, ten, o delicias! extra communia censes ponendum, quia tu gallinae filius albae, nos viles pulli, nati infelicibus ovis? rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, si flectas oculos maiora ad crimina, confer conductum latronem, incendia sulpure coepta atque dolo, primos cum ianua colligit ignes; confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi pocula adorandae robiginis et populorum dona vel antiquo positas a rege coronas; haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat; an dubitet solitus totum conflare Tonantem? confer et artifices mercatoremque veneni, et deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis, haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit? humani generis mores tibi nosse volenti sufficit una domus: paucos consume dies et dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude. quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis in Meroe crasso maiorem infante mamillam? caerula quis stupuit Germani lumina, flavam caesariem et madido torquentem cornua cirro? nempe quod haec illis natura est omnibus una. ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis, mox inpar hosti raptusque per aera curvis unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic, quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. ‘Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae poena erit?’ abreptum crede hunc graviore catena protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari arbitrio: manet illa tamen iactura, nec umquam depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco invidiosa dabit minimus at vindicta bonum vita iucundius ipsa. nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis; quantulacumque adeo est occasio sufficit irae. Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare. plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia, quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio, continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum? poena autem vehemens ac multo saevior illis quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus, nocte dieque suum gestare in pectore testem. Spartano cuidam respondit Pythia vates haut inpunitum quondam fore quod dubitaret depositum retinere et fraudem iure tueri iurando; quaerebat enim quae numinis esset mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem vocem adyti dignam templo veramque probavit extinctus tota pariter cum prole domoque, et quamvis longa deductis gente propinquis. has patitur poenas peccandi sola voluntas. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, facti crimen habet. Cedo si conata peregit: perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet; ostendas melius, densissima ruga cogitur in frontem velut acri ducta Falerno. nocte brevem si forte indulsit cura soporem, et toto versata toro iam membra quiescunt, continuo templum et violati numinis aras et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, te videt in somnis; tua sacra et maior imago humana turbat pavidum cogitque fateri. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis. illa nihil nocuit, cura graviore timetur proxima tempestas velut hoc dilata sereno. praeterea lateris vigili cum febre dolorem si coepere pati, missum ad sua corpora morbum infesto credunt a numine, saxa deorum haec et tela putant, pecudem spondere sacello balantem et Laribus cristam promittere galli non audent; quid enim sperare nocentibus aegris concessum? vel quae non dignior hostia vita? mobilis et varia est ferme natura malorum: cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus, tamen ad mores natura recurrit damnatos fixa et mutari nescia, nam quis peccandi finem posuit sibi? quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem? quisnam hominum est quem tu contentum videris uno flagitio? dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.