Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra et quod maiorum vitia sequiturque minores et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes, si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus parvoque eadem movet arma fritillo. nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantis mergere ficedulas didicit nebulone parente et cana monstrante gula; cum septimus annus transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoveas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina. Mitem animum et mores modicis erroribus aequos praecipit, atque animas servorum et corpora nostra materia constare putat paribusque elementis, an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato uritur ardenti duo propter lintea ferro? quid suadet iuveni laetus stridore catenae, quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer? rusticus expectas ut non sit adultera Largae filia, quae numquam maternos dicere moechos tam cito nec tanto poterit contexere cursu, ut non terdecies respiret? conscia matri virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. sic natura iubet: velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus, unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan, sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est lenonum et cantus pernoctantis parasiti. maxima debetur puero reverentia, siquid turpe paras; nec tu pueri contempseris annos, sed peccaturo obstet tibi filius infans. nam siquid dignum censoris fecerit ira quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis. unde tibi frontem libertatemque parentis, cum facias peiora senex vacuumque cerebro iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat? Hospite venturo cessabit nemo tuorum. ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas, arida cum tota descendat aranea tela; hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’: vox domini furit instantis virgamque tenentis. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino atria displiceant oculis venientis amici, ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno semodio scobis haec emendat servulus unus: illud non agitas, ut sanctam filius omni aspiciat sine labe domum vitioque carentem? gratum est quod patriae civem populoque dedisti, si facis ut patriae utilis et bellorum et pacis rebus agendis, plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu moribus instituas. serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta: illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. vultur iumento et canibus crucibusque relictis ad fetus properat partemque cadaveris adfert: hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae in saltu venantur aves, hinc praeda cubili ponitur: inde autem cum se matura levavit progenies, stimulante fame festinat ad illam quam primum praedam rupto gustaverat ovo. Aedificator erat Cretonius et modo curvo litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, nunc Praenestinis in montibus alta parabat culmina villarum graecis longeque petitis marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem, ut spado vincebat Capitolia nostra Posides. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem, fregit opes, nec parva tamen mensura relictae partis erat: totam hanc turbavit filius amens, dum meliore novas attollit marmore villas. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem nil praeter nubes et caeli numen adorant, nec distare putant humana carne suillam, qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt; Romanas autem soliti contemnere leges Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere verpos. sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux ignava et partem vitae non attigit ullam. Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam inviti quoque avaritiam exercere iubentur. fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de quo loquor egregium populus putat adquirendi artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris, sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt incude adsidua semperque ardente camino. Et pater ergo animi felices credit avaros; qui miratur opes, qui nulla exempla beati; pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa ire via pergant sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos inbuit et cogit minimas ediscere sordes; mox adquirendi docet insatiabile votum. servorum ventres modio castigat iniquo ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri. invitatus ad haec aliquis de ponte negabit sed quo divitias haec per tormenta coactas, cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris, egentis vivere fato? interea pleno cum turget sacculus ore, crescit et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum. dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae quid nocet haec? inquit, ‘tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet vicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem.’ scilicet et morbis et debilitate carebis, et luctum et curam effugies, et tempora vitae longa tibi posthac fato meliore dabuntur, si tantum culti solus possederis agri quantum sub Tatio populus Romanus arabat. mox etiam fractis aetate ac Punica passis proelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos tandem pro multis vix iugera bina dabantur vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae curta fides patriae; saturabat glaebula talis patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat uxor et infantes ludebant quattuor, unus vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena amplior et grandes fumabant pultibus ollae: nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri; sed quae reverentia legum, quis metus aut pudor est umquam properantis avari? ‘vivite contenti casulis et collibus istis, o pueri,’ Marsus dicebat et Hernicus olim Vestinusque senex; ‘panem quaeramus aratro, qui satis est mensis; laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus. nil vetitum fecisse volet quem non pudet alto per glaciem perone tegi, qui summovet Euros pellibus inversis: peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.’ Haec illi veteres praecepta minoribus, at nunc post finem autumni media de nocte supinum clamosus iuvenem pater excitat: ‘accipe ceras, scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras maiorum leges, aut vitem posce libello, sed caput intactum buxo naresque pilosas adnotet et grandes miretur Laelius alas, dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus adferat, aut longos castrorum ferre labores si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem cum lituis audita, pares quod vendere possis pluris dimidio, nec te fastidia mercis ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, neu credas ponendum aliquid discriminis inter unguenta et corium; lucri bonus est odor ex re qualibet, illa tuo sententia semper in ore versetur dis atque ipso Iove digna poeta: unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere. hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae, hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.’ Talibus instantem monitis quemcumque parentem sic possem adfari: ‘dic, o vanissime, quis te festinare iubet? meliorem praesto magistro discipulum, securus abi: vincens ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles, parcendum est teneris, nondum implevere medullas maturae coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque, elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit, quibus illa premetur per somnum digitis! nam quae terraque marique adquirenda putas, brevior via conferet illi; nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam mandavi,” dices olim, nec talia suasi. mentis causa malae tamen est et origo penes te. nam quisquis magni census praecepit amorem et laevo monitu pueros producit avaros et qui per fraudes patrimonia conduplicari dat libertatem et totas effundit habenas curriculo, quem si revoces, subsistere nescit et te contempto rapitur metisque relictis. nemo satis credit tantum delinquere quantum permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi. Cum dicis iuveni stultum qui donet amico, qui paupertatem levet attollatque propinqui, et spoliare doces et circumscribere et omni crimine divitias adquirere; quarum amor in te quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus, in quorum sulcis legiones dentibus anguis cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt continuo, tamquam et tubicen surrexerit una. ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, flagrantem late et rapientem cuncta videbis. nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum in cavea magno fremitu leo tollet alumnus, nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas expectare colus; morieris stamine nondum abrupto, iam nunc obstas et vota moraris, iam torquet iuvenem longa et cervina senectus, ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates composuit; si vis aliam decerpere ficum atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’ Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas. ergo omnia Florae et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas: tanto maiores humana negotia ludi. an magis oblectant animum iactata petauro corpora quique solet rectum descendere funem, quam tu, Corycia semper qui puppe moraris, atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, perditus ac vilis qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae passum et municipes Iovis advexisse lagonas? hic tamen ancipiti figens vestigia planta victum illa mercede parat, brumamque famemque illa reste cavet: tu propter mille talenta et centum villas temerarius, aspice portus et plenum magnis trabibus mare: plus hominum es iam in pelago, veniet classis quocumque vocarit spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum aequora transiliet, sed longe Calpe relicta audiet Herculeo stridentem gurgite solem. grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis tumidaque superbus aluta. Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos. Non unus mentes agitat furor; ille sororis in manibus vultu Eumenidum ferretur et igni, hic bove percusso mugire Agamemnona credit aut Ithacum: parcat tunicis licet atque lacernis, curatoris eget qui navem mercibus implet ad summum latus et tabula distinguitur unda, cum sit causa mali tanti et discriminis huius concisum argentum in titulos faciesque minutas. occurrunt nubes et fulgura: solvite funem frumenti dominus clamat piperisve coempti, ‘nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; aestivum tonat.’ infelix hac forsitan ipsa nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit, sed cuius votis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, frigida sufficient velantes inguina panni exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur. Tantis parta malis cura maiore metuque servantur: misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici; si fregeris, altera fiet cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit. sensit Alexander, testa cum vidit in illa magnum habitatorem, quanto felicior hic qui nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus, Fortuna, deam sufficiat census, siquis me consulat, edam: in quantum sitis atque fames et frigora poscunt, quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, quantum Socratici ceperunt ante penates; numquam aliud natura, aliud sapientia dicit, acribus exemplis videor te eludere? misce ergo aliquid nostris de moribus, effice summam bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis, haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, sume duos equites, fac tertia quadringenta si nondum inplevi gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna sufficient animo nec divitiae Narcissi, indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius paruit imperiis uxorem occidere iussus.