Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin; effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae atque vetus Thebe centum iacet obruta portis, illic aeluros oppida tota canem venerantur, nemo Dianam, porrum et caepe nefas violare et frangere morsu; o sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortis numina! lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae: carnibus humanis vesci licet, attonito cum tale super cenam facinus narraret Vlixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam moverat ut mendax aretalogus. ‘in mare nemo hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas? nam citius Scyllam vel concurrentia saxa Cyaneis plenos et tempestatibus utres crediderim aut tenui percussum verbere Circes et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis. tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’ sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna. solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat; Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis; nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas, nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro dira quod exemplum feritas produxerit aevo. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, inmortale odium et numquam sanabile vulnus, ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque inde furor volgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos quos ipse colit, sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit, horrida sane Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi, barbara famoso non cedit turba Canopo. adde quod et facilis victoria de madidis et blaesis atque mero titubantibus. inde virorum saltatus nigro tibicine, qualiacumque unguenta et flores multaeque in fronte coronae: hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae; dein clamore pari concurritur, et vice teli saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae; vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus dimidios, alias facies et hiantia ruptis ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis exercere acies, quod nulla cadavera calcent. et sane quo tot rixantis milia turbae, si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam saxa inclinatis per humum quaesita lacertis incipiunt torquere, domestica seditioni tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax, vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae illis dissimiles et nostro tempore natae. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero; terra malos homines nunc educat atque pusillos; ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit. A deverticulo repetatur fabula, postquam subsidiis aucti, pars altera promere ferrum audet et infestis pugnam instaurare sagittis, terga fugae qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae, labitur hic quidam nimia formidine cursum praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit victrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit expectare focos, contenta cadavere crudo. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem, quem summa caeli raptum de parte Prometheus donavit terris; elemento gratulor, et te exultare reor. sed qui mordere cadaver sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit. nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an prima voluptatem gula senserit; ultimus autem qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis per terram digitis aliquid de sanguine gustat. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim produxere animas, sed res diversa, sed illic fortunae invidia est bellorumque ultima, casus extremi, longae dira obsidionis egestas: huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet exemplum esse cibi, sicut post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus, membra aliena fame lacerabant, esse parati et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum ventribus et quibus illorum poterant ignoscere manes, quorum corporibus vescebantur? melius nos Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam pro vita facienda putant; sed Cantaber unde Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, de conducendo loquitur iam rhetore Thyle. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par virtute atque fide sed maior clade Zacynthos tale quid excusat: Maeotide saevior ara Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo arma coegerunt tam detestabile monstrum audere? anne aliam terra Memphitide sicca invidiam facerent nolenti surgere Nilo? qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis supplicia his populis, in quorum mente pares sunt et similes ira atque fames, mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus. plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli. naturae imperio gemimus, cum funus adultae virginis occurrit vel terra clauditur infans et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces atque exercendis pariendisque artibus apti sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia. mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri. Sed iam serpentum maior concordia, parcit cognatis maculis similis fera; quando leoni fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam expiravit aper maioris dentibus apri? Indica tigris agit rabida cum tigride pacem perpetuam, saevis inter se convenit ursis. ast homini ferrum letale incude nefanda produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et marris ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri, aspicimus populos quorum non sufficit irae occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?