Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione qua patris templum dedicabat populo liberalis fuit. mediusque inter Pium et Marcum idem resedit, daret, post quaesturam statim consul est factus cum Sextio iterum factus est consul, diu autem et nam neque fuit studiosus etiam circensium haud aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus quod eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat ut nepotem appellaret. cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem, amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque fratrem, defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium.