Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus cum ante Commodus vocaretur. Lucius quidem Marco vicem reddens si quid susciperet ut legatus proconsuli vel praeses imperatori, iam primum enim pro ambobus Ubi vero in Syriam amoribus infamatus est; si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur ut etiam, posteaquam omni genere turpium personarum, fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum sese absconderet. iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangeret, amavit et aurigas, Prasino favens. gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit, trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur. somni fuit permodici, digestionis facillimae. Sed Marcus haec omnia bene sciens