Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut quod Gordiani Augusti appellati fuerant vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII idus Iulias hominis improbissimi requirens, cum igitur duo consulares, et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Pupieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent Curiam ac praecipue timorem Maximini adventu fronte ostenderent, referente con- sule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus sic exorsus est: Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in Curia. quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione Amphitheatri agere, cum inmineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum sit auxilium, quo respirare possimus? agite igitur, patres conscripti, principes dicite, quid moramini? ne, dum singulatim pertimescitis, in timore potius quam in virtute opprimamini.