post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior, ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos sedendo et consultando diem teritis. longa oratione opus non est; faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat, ego principes dico, vos Armate, si placet, sin minus, meliores ostendite: Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est ut ignobilitatem generis splendore virtutis texerit, litteris tenuit, habetis sententiam, patres conscripti, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis. post haec adclamatum est uno consensu: Aequum est, iustum est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, di vos servent. di vos principes fecerunt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus, hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini, felices vos iudicio senatus, felicem rem publicam vestro imperio, quod vobis senatus detulit fortiter agite, quod vobis senatus detulit libenter accipite.