His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis exspectabat; si quidem Maximinus ab oppidanis Aquileiensibus et paucis qui illic erant militibus ac Crispino ac Menophilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est. ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo auratae equestres decernebantur. ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset, sed tantum valuit velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur, quam impletam ille nescivit, exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem quem ipsi dei egerant perdiderant et eos habebant, quos senatus legerat. nec dissimulari poterat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem prae- teritorum esse debere et stipendia magna donasset et auxilia in ea loca quae delegerant dimisisset, sed animi militum semel imbuti odio refrenari nequeunt, denique cum audissent senatus adclamationes, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbinum exstiterunt, secum cottidie cogitantes quos imperatores facere deberent.