Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt; cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus, his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum principum, cum primo vix invenire possent, quia Germani stipabant Maximum atque