his atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus. Egressi igitur a senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt, deinde ad Rostra populum convocarunt. ubi cum orationem de sen- atus sententia et de sua electione habuissent, populus Romanus cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit, Gordianum Caesarem omnes rogamus hic nepos erat Gordiani ex filia, annum agens quartum decimum, ut plerique dicunt, qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in Curiam Caesar est appellatus.