Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium. Pueritiam omnem in domo parentis factus est imperator, operam grammatico ac et severitati studuit. ac tandem suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos satis feliciter gessit, post haec praefectus urbi prudentissimus et ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. quare veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.