Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos; si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit, post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem. Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa ut etiam pleraque et minus honesta perscripserit.