Post haec Illyricum petiit, priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret, in Illyrico Sarmatos ceterasque gentes ita contudit ut prope sine bello cuncta reciperet quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit. His gestis orientem petiit atque itinere Romanis legibus restitutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit, Facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli. veteranis omnia illa quae anguste adeuntur loca privata donavit, addens ut eorum filii ab anno octavo decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent.